×

Мы используем cookie-файлы, чтобы сделать работу LingQ лучше. Находясь на нашем сайте, вы соглашаетесь на наши правила обработки файлов «cookie».

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-03-16

07-03-16

Quid Bush in Columbia dixerit 16.03.2007, klo 09.08 Praesidens George Bush, dum varias civitates Americae Latinae circumlustrat, die Martis in Columbiam venit. Bogotae, in urbe principe huius civitatis, ubi incolumitati suae consulens nonnisi sex horas mansit, praesidentem Alvaro Uribelle maxime in eo laudavit, quod summo studio adversus mercaturam drogarum pugnare pergeret. Bush promisit se ei novis subsidiis opitulaturum esse, ut regimini Columbiae contra bellatores tectos et duces drogarum dimicanti succurreret.

(Reijo Pitkäranta) Foedus Iaponiae et Australiae 16.03.2007, klo 09.07 Australia et Iaponia foedus securitatis icerunt, quo facto hae civitates, quae bello altero mundano hostes acerbissimae fuissent, tamen artissima societate inter se coniunctae sunt. Pactores et tabularum subscriptores erant principes ministri John Howard et Shinzo Abe, qui conventum communem de ea re in urbe Tokio habuerunt. Moderatores negaverunt novam cooperationem contra Sinas agere, cum antea dixissent se de sumptibus militaribus ibidem auctis sollicitos esse.

(Reijo Pitkäranta) Memoria stragis Matritensis 16.03.2007, klo 09.06 Die Dominico (11.3.) tres anni acti erant ab ictu terroristico funestissimo in urbe Matrito effecto, quo paene ducenti homines occisi et amplius mille octingenti sauciati sunt.

Ad memoriam mortuorum recolendam in uno ex iis tribus locis, quibus facinus perpetratum erat, monumentum vitreum cylindroides revelatum est: inter caerimoniam, cui etiam rex Hispaniae Iohannes Carolus cum coniuge Sophia aderat, silentium triste quinque minutarum actum est.

(Reijo Pitkäranta) Februarius in Finnia gelidior 16.03.2007, klo 09.06 Fuerit iam sane in eo, ut clima orbis terrarum paulatim calefiat, at certe mensis Februarius in Finnia compluribus gradibus Celsianis gelidior fuit quam fieri solet. Id ita se habere vel inde apparet, quod in paroechia Salla, quae in Lapponia sita est, temperatura quodam die Februario usque ad quadraginta fere gradus infra zerum descendit. Mensis autem Ianuarius apud nos mirum quantum mitis fuit, quo factum est, ut temperatura totius hiemis media in Finnia mensuram consuetam non excederet.

(Reijo Pitkäranta) Harrius Potter Latine redditus 16.03.2007, klo 09.05 Constat seriem librorum de Harrio Potter narrantium a scriptrice Anglica J.K. Rowling creatam esse.

Peter Needham, qui linguam Latinam in collegio Eton iam triginta annos docet, duo huius seriei volumina ex Anglico in Latinum convertit: quorum librorum prior, Harrius Potter et Philosophi Lapis , anno bis millesimo tertio (2003) editus est, posterior autem, qui Harrius Potter et Camera Secretorum inscribitur, hoc anno ineunte in lucem venit.

(Maija Ketoluoto-Nurminen)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-03-16 07-03-16 07-03-16 07-03-16 07-03-16 16/07/03 07-03-16 07-03-16 07-03-16

Quid Bush in Columbia dixerit 16.03.2007, klo 09.08 Praesidens George Bush, dum varias civitates Americae Latinae circumlustrat, die Martis in Columbiam venit. What Bush will say in Colombia 16.03.2007, klo 09.08 President George Bush, while touring various Latin American cities, arrived in Colombia on Tuesday. Bogotae, in urbe principe huius civitatis, ubi incolumitati suae consulens nonnisi sex horas mansit, praesidentem Alvaro Uribelle maxime in eo laudavit, quod summo studio adversus mercaturam drogarum pugnare pergeret. Bush promisit se ei novis subsidiis opitulaturum esse, ut regimini Columbiae contra bellatores tectos et duces drogarum dimicanti succurreret.