×

LingQ'yu daha iyi hale getirmek için çerezleri kullanıyoruz. Siteyi ziyaret ederek, bunu kabul edersiniz: çerez politikası.

image

Erasmi Colloquia Familiaria, Lectio 3: Salutandi Formulae -- Vale, in digressu

Lectio 3: Salutandi Formulae -- Vale, in digressu

Vale, in digressu Valete omnes. Bene vale. Cura, ut quam rectissime valeas. Valetudinem tuam cura diligenter. Iubeo te bene valere. Iam me tempus alio vocat, tu valebis. Valeto quam optime. Vale pancratice aut si mavis athletice. Vale, ut dignus es. Vale ut meritus. In hoc biduum valebis. Si me dimittis, valebis in crastinum. Num quid vis? Est aliud quod me velis? Resp. Nihil, nisi ut prospere valeas. Da operam, ut sis prospera valetudine. Age curam valetudinis tuae. Habe curam salutis tuae. Fac ut proximo congressu te laetum ac nitidum videamus. Iubeo te curare cuticulam. Cura, ut sit mens sana in corpore sano. Da operam, ut totus valeas, tum corpore, tum animo. Resp. Dabitur quidem opera. Valebis tu quoque. Tibi vicissim precor prosperam valetudinem.

Salutare per alium

Frobenium iubebis meo nomine salvere plurimum. Erasmiolum item mea causa salutabis diligenter. Tum matri Gertrudi quam potes officiosissime ex me salutem dicito. Dic, me omnibus omnia lacta precari. Salutabis mihi sodalitatem diligenter. Amicos omnes meis verbis salutato. Uxori salutem ex me annunciabis. Fratri tuo in literis tuis meo nomine salutem adscribes. Mea vice salutabis affinem meum. Numquid tuis mandas per me! Resp. Ut recte valeant. Estne, quod velis ad tuos perferri me nuncio? Resp. Multam salutem omnibus, sed praecipue patri. Sunt, quos per me tuo nomine velis salutatos? Resp. Omnes, qui de me percontabuntur. Salutem, quam mihi ab amicis attulisti, illis multo cum foenore referes. Quorum nomine mihi salutem attulisti, hos omnes mei gratia vicissim salutabis accurate. In amicis salutandis sis quaeso mihi vicarius. Salutassem generum meum per literas; sed tu mihi apud illum epistolae vice fueris. Heus heus, quo properas? Resp. Recta Lovanium. Resiste paulisper; est quod tibi mandem. Resp. Atqui pediti non convenit sarcina. Quid rei est? Resp. Ut Goclenium, Rutgerum, Ioannem Campensem, totumque chorum trilinguem, mihi salutes. Resp. Si nihil aliud imponis sarcinae, praeter salutes, facile perferam. Atqui ne gratis istud facias, precor, ut tibi quoque eunti ac redeunti salus sit comes.

Reducem quo modo salutare oporteat

Salvum te advenire gaudemus. Sospitem adesse, volupe est. Te nobis redditum esse, voluptati est. Gratulamur tibi felicem reditum. Gratia superis, quod nobis incolumis redieris. Quo molestius fuit nobis tui desiderium, hoc redditus conspectus tui iucundior est. Gratulamur et tibi et nobis, quod vivus ac valens nobis restitutus sis. Hoc reditus tuus est nobis iucundior, quo minus exspectatus.Resp.. Ego vicissim laetor, quod incolumis vos incolumes offenderim. Quod te salvum repererim, vehementer gaudeo. Non viderer mihi redisse salvus, nisi vos salvos reperissem. Nunc demum mihi videor sospes, quum vos incolumes ac pulchre valentes conspicio.

Lectio 3: Salutandi Formulae -- Vale, in digressu Lesson 3: Greeting Formulas -- Goodbye, digression