×

LingQ'yu daha iyi hale getirmek için çerezleri kullanıyoruz. Siteyi ziyaret ederek, bunu kabul edersiniz: cookie policy.


image

C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Libri Decem, C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Liber Primus 2

C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Liber Primus 2

C. PLINIUS <MATURO> ARRIANO SUO S. Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum quem prioribus epistulis promiseram exhibeo. Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem 'zêlô' (*) scripsisse videor. Temptavi enim imitari Demosthenen semper tuum, Calvum nuper meum, dumtaxat figuris orationis; nam vim tantorum virorum, 'pauci quos aequus ...' assequi possunt. Nec materia ipsa huic — vereor ne improbe dicam — aemulationi repugnavit: erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego qui excitari possim. Non tamen omnino Marci nostri 'lêkythous'(*) fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes volebamus. Nec est quod putes me sub hac exceptione veniam postulare. Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris. Est enim plane aliquid edendum — atque utinam hoc potissimum quod paratum est! Audis desidiae votum — edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent. Vale.


C. Plinius Caecili Secundi Epistularum Liber Primus 2

C. PLINIUS <MATURO> ARRIANO SUO S. Quia tardiorem adventum tuum prospicio, librum quem prioribus epistulis promiseram exhibeo. Because a slower one until you come back I look out to the letters of the book which I promised to show than the first. Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem 'zêlô' (*) scripsisse videor. This was usually to ask your read and amend, the more that is statistically the same 'zeal (*) wrote the property. Temptavi enim imitari Demosthenen semper tuum, Calvum nuper meum, dumtaxat figuris orationis; nam vim tantorum virorum, 'pauci quos aequus ...' assequi possunt. This have I proved you will not imitate Demosthenes, when, your, always, my Calvus had lately been, at least within the figures of speech; For the many men, which is just a few ... 'grasp. Nec materia ipsa huic — vereor ne improbe dicam — aemulationi repugnavit: erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego qui excitari possim. Nor is it the matter itself to this - I am afraid that dishonest, I could mention - used against fight back: for it was in the heat of speaking, the whole is at hand, that he aroused me to long to indulge in sloth you lie asleep, if only am I the person who is to be excited, I will be able to. Non tamen omnino Marci nostri 'lêkythous'(*) fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur: acres enim esse non tristes volebamus. Mark, however, I do not at all of us, "lekythoi '(*) which we avoid, as often as not by ill-timed a little on the journey to quit the pleasures that it taught them: acres of a sad countenance: for they can not wished to go. Nec est quod putes me sub hac exceptione veniam postulare. Nor is it to what you might think to ask for me, I will come under the effect of this exception. Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris. Est enim plane aliquid edendum — atque utinam hoc potissimum quod paratum est! Audis desidiae votum — edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur. Sed sane blandiantur, dum per hoc mendacium nobis studia nostra commendent. But of course attractions, as it lies in our studies is recommended. Vale.