×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими правилами обробки файлів «cookie».

image

C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER I, Liber Secundus (I-XV)

Liber Secundus (I-XV)

[1] 1 Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. 2 Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; 3 deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; 4 ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.

[2] 1 His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit. 2 Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. 3 Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. 4 Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit.

[3] 1 Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis, miserunt, 2 qui dicerent se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum coniurasse, 3 paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; 4 reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse, 5 tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin cum iis consentirent.

[4] 1 Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui, 2 patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; 3 qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent. 4 De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibusque coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint. 5 Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque belli imperium sibi postulare. 6 Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere. 7 Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, 8 qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; 9 XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; 10 Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.

[5] 1 Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. 2 Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. 3 Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. 4 His datis mandatis eum a se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. 5 Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. 6 In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.

[6] 1 Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentatum est. 2 Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. 3 Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas erat nulli. 4 Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse.

[7] 1 Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; 2 quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. 3 Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt; 4 quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.

[8] 1 Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit; 2 cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. 3 Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC 4 et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent. 5 Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.

[9] 1 Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. 2 Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. 3 Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. 4 Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent; 5 si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.

[10] 1 [Caesar] certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. 2 Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt; 3 per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. 4 Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. 5 Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat.

[11] 1 Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. 2 Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. 3 Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. 4 Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, 5 priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. 6 Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt.

[12] 1 Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. 2 Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit. 3 Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. 4 Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. 5 Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.

[13] 1 Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. 2 Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere. 3 Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petierunt.

[14] 1 Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba: 2 Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; 3 impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos. Omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. 4 Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. 5 Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. 6 Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.

[15] 1 Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. 2 His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. 3 Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: 4 nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent; 5 esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; 6 confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Liber Secundus (I-XV) Buch Zwei (1-15) Book Two (1-15) Livre deux (1-15)

[1] 1 Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. when||||nearer||||||above|we have demonstrated|frequent||||were being brought|and by letter||||was being made||||||||we had said||||to conspire|and hostages|||to be 2 Coniurandi has esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos exercitus noster adduceretur; 3 deinde quod ab non nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant; 4 ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna occupabantur; qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant. of conspiring|to be|||||they were afraid|||peaceful||||||should be brought against||because|||by some||they were being incited|partly|who|||longer|||to be involved|they had not wanted|||||to winter||to grow old|||troublesome|they were bringing|||mobility|||||||||||||||the more powerful|||||conducting||||the common people||they were being occupied||less||||||to follow|

[2] 1 His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret Q. Pedium legatum misit. |messages|and letters|||||in|this side of|||he enlisted||||||||would lead|||| 2 Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. |||forage|||began||| 3 Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. to the Dat|||and the rest of|||||||||||are being done|they may know|themselves|||||they make 4 Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. |||they announced|hand|to be gathered|||||to be led Tum vero dubitandum non existimavit quin ad eos proficisceretur. ||to be doubted||he thought||||he would set out Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit. |grain||||and on the days||||||he arrives

[3] 1 Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis, miserunt, 2 qui dicerent se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum coniurasse, 3 paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare; 4 reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse, 5 tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin cum iis consentirent. ||||and more quickly||opinion|had come|||||||||||||||||||||||faith|||||||||the remaining||to have agreed|||||to have conspired|and prepared||||||||||to receive|||||to help|||||||||cis||||||to have joined|and only||||fury||||||||||||the same||they may use|||and|||||to deter||that|||they would consent

[4] 1 Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui, 2 patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint; 3 qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent. |||he was asking|||and how great|||||||||||most|||originated|||||transferred|||fertility||to have settled||||||to have expelled|and||who||||||vexata||||||to enter|they had prohibited||||to be||of them||||||and great||||| 4 De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibusque coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint. ||||||explored|||||by reason of their proximity|and by ties of affinity||||the multitude||||council||||promised||they would know 5 Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque belli imperium sibi postulare. |||||||authority|||||||to accomplish|||||||||||||||to demand 6 Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere. |||||very wide|and very fertile|| 7 Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, 8 qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint; 9 XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia; 10 Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia. |||king||||||||||||of these||||||has obtained|||||||||and prudence||of the whole||||to be carried|||||||||as many||||to be|||||absent|||||||||||||||||||||||||||||||||||

[5] 1 Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit. ||having encouraged|||having encouraged|||||to come together|and the leaders|||||| Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. 2 Ipse Diviciacum Haeduum magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. |||greatly|encouraged|he teaches|||||common||it is important|||to be separated|||||||to be fought| 3 Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. |to be done|||||||||they have introduced||||to plunder|they have begun 4 His datis mandatis eum a se dimittit. ||commands||||sends away Postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. |||||||gathered||||||||to be away||||he had sent|||||he learned||||||||||to translate|matured||||he placed 5 Quae res et latus unum castrorum ripis fluminis muniebat et post eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. |||side|||the banks||was fortifying||||||safe|||was returning||supplies||||||||||||it was being done 6 In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Q. Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet. |garrison|he places|||||||||||||he leaves|||height|feet||by a rampart|and with a ditch|eighteen||to be fortified|

[6] 1 Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII. |||||||was away||| Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. ||||force||to attack| Aegre eo die sustentatum est. sick|||sustained| 2 Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas succedunt murumque subruunt. ||||attack||||surrounded||||walls|from all sides|||stones|throwing|began||and the wall|defenders|stripped||tortoise|||they succeed|and the wall|they undermine Quod tum facile fiebat. |||was happening 3 Nam cum tanta multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas erat nulli. ||||stones|||were throwing|||||| 4 Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex iis qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittatur, sese diutius sustinere non posse. ||of fighting||||||||||||||was in charge||||||||||||||||aid||submittatur|||||

[7] 1 Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit; 2 quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. |||||the same||||the messengers||||||||||||to the townspeople||||||||||||||the same||||of obtaining|| 3 Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt; 4 quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant. |for a little while||||and the fields||having ravaged|||and buildings||to approach||burned||||||they marched||||||||they placed||||smoke||||more|||||they were opening

[8] 1 Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit; 2 cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur. ||||the multitude|||because of|exceptional|opinion|||to refrain|he decided|daily||cavalry||||||||||was in danger 3 Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC 4 et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent. ||||inferior|he understood||||||for setting up||opportune||suitable|||hill|||||a little||the plain|||||||||||||||both||of the side|dejected|||||gently|||||he returned||||||||he had led|about||||||the ditches||he established|and there|storms|he placed||||he had arranged|||||||the sides|fighting||to surround| 5 Hoc facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit. ||||||he had enlisted|||having been left behind|so that|||||help||||||||||he stationed Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt. ||||||having been led out|they arranged

[9] 1 Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur, parati in armis erant. |||were to cross|||||||||crossing|were made||impeded|would attack|ready||| 2 Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. in the meantime||cavalry||||it was being fought Ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos in castra reduxit. where|neither|crossing|||||||||||he led back 3 Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. |immediately|||||||they marched||||||has been demonstrated| 4 Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent; 5 si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent. ||having been found||||to transfer|they tried|||||||||was in charge of|||||and the bridge|they would cut|||||||||||||||and supplies||

[10] 1 [Caesar] certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. ||||||||light|infantry|||and archers||he leads across||||he marches Acriter in eo loco pugnatum est. fiercely||||| 2 Hostes impeditos nostri in flumine adgressi magnum eorum numerum occiderunt; 3 per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque, qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. |the impeded||||having attacked|||||||||||attempting|||they repelled||||||they killed 4 Hostes, ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem progredi pugnandi causa viderunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines primum Romani exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei frumentariae uterentur. ||||taking the town|||||crossing|||had deceived|they realized|||||more unfavorable|to advance|fighting|cause|they saw||||grain|to fail||council|having been called|they decided|||||each|to return||||||||they had introduced||||from all sides|they would agree||rather|||||from others||they would fight||domestic||||they would use 5 Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum adpropinquare cognoverant. ||opinion||||||||led|||||||to approach|they had learned His persuaderi ut diutius morarentur neque suis auxilium ferrent non poterat. ||||they stayed||||they would bring||

[11] 1 Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. ||having been decided|second|watch|||noise||tumult||having exited|||order|||||||||sought|||to arrive|was hastening|they made||similar||departure|it seemed 2 Hac re statim Caesar per speculatores cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat, exercitum equitatumque castris continuit. ||immediately|||scouts||ambush||||||they were departing||had perceived||and the cavalry|| 3 Prima luce, confirmata re ab exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit. ||having been confirmed||||||||column|was delaying|he sent ahead His Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T. Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. |||||||||||||||to follow| 4 Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum nostrorum militum sustinerent, 5 priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. ||they attacked|||||having pursued||||of those fleeing|they fell||||from the rear guard|||had come|||and bravely||||they were standing|the previous||to be away|||they seemed||none|necessity|||they were standing|having been heard||having been disturbed|||||||they were standing 6 Ita sine ullo periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt. ||||||||they killed||||time||sunset||to follow|they stopped|they|||||commanded|they retreated

[12] 1 Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. on the next day|of that|||before|||||terror|||they recovered||||||the Remi|||led|||journey|having been completed||||he hastens 2 Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit. ||journey||attempt||||defenders||he was hearing||||of the wall|height|with a few|defending||| 3 Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant comparare coepit. |fortified|vineyards|to do|each||to attack||||he began 4 Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit. ||||of the Suessiones||||||gathered 5 Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant. |from the vineyards|||having been done||thrown|and with the towers|having been established||of the works|||||||had heard||||moved||||||they send||to those requesting|||they were being preserved|they obtain

[13] 1 Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. ||||||of Galba|||||and arms|||the town|having been surrendered||||receives|||| 2 Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere. |||and their own|||||they had brought||||||||about||||||||||having exited||||stretched||||they had begun|||||||||||||had brought 3 Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petierunt. ||||had approached|||||||||||||||

[14] 1 Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba: 2 Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; 3 impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos. |||||||dismissed|||||had returned||||||||||||||||||||||||redacted Omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse. |outrages||to endure||||to have defected|||||have brought 4 Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. ||||||they would have understood||||they had brought upon|||to have fled 5 Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur. to seek|||||||||||mercy||gentleness|||he uses 6 Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint. ||he will have done||authority||||will be amplified||||resources|||||to support|

[15] 1 Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. ||||||||||||will preserve|||||||||||||was superior|||he demanded 2 His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. ||||||having been brought together|||||||||||||| 3 Eorum fines Nervii attingebant. |||were reaching Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: 4 nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent; 5 esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; 6 confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos. ||||||||||||||||||||||pertaining|||||to weaken||||to be sent back||||||and of great||to be weak||to accuse|||||||they had dedicated|||they had thrown|||||missuros|||||