×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими правилами обробки файлів «cookie».

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 66-73

Capita 66-73

Caput LXVI. De Ostiario Monasterii.

Ad portam Monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere; cujus maturitas eum non sinat vagari. Qui Portarius cellam debet habere juxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant, a quo responsum accipiant. Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, “Deo gratias” respondeat, aut benedicat; et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter, cum fervore charitatis. Qui Portarius, si indiget solatio, juniorem fratrem accipiat.

Monasterium autem (si fieri potest) ita debet construi, ut omnia necessaria, id est, aqua, molendinum, hortus, pistrinum, vel artes diversae intra Monasterium exerceantur, ut non sit necessitas Monachis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Hanc autem Regulam saepius volumus in Congregatione legi, ne quis fratrum de ignorantia se excuset.

Caput LXVII. De Fratribus in Via Directis.

Dirigendi fratres in via, omnium fratrum, vel Abbatis orationi se commendent: et semper ad orationem ultimam Operis Dei commemoratio omnium absentium fiat. Revertentes autem de via fratres, ipso die quo redeunt, per omnes canonicas horas, dum expletur Opus Dei, prostrati solo Oratorii ab omnibus petant orationem propter excessus, ne quid forte subripuerit in via visus, aut auditus malae rei, aut otiosi sermonis. Nec praesumat quisquam aliis referre quaecumque foris Monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est. Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subjaceat. Similiter, et qui praesumpserit claustra Monasterii egredi vel quocumque ire, vel quidpiam quamvis parvum sine Abbatis jussione facere.

Caput LXVIII. Si Fratri Impossibilia Injungantur.

Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia injunguntur, suscipiat quidem jubentis imperium cum omni mansuetudine et obedientia. Quod si omnino virium suarum viderit pondus excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune suggerat, non superbiendo, aut resistendo, vel contradicendo. Quod si post suggestionem suam in sua sententia Prioris imperium perduraverit, sciat junior ita sibi expedire, et ex charitate confidens de adjutorio Dei, obediat.

Caput LXIX. Ut In Monasterio Non Praesumat Alter Alterum Defendere.

Summopere praecavendum est, ne quavis occasione prsesumat alter alterum defendere Monachum in Monasterio, aut quasi tueri, etiamsi qualibet consanguinitatis propinquitate jungantur. Nec quolibet modo id a Monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.

Caput LXX. Ut Non Praesumat Quisquam Aliquem Passim Caedere Aut Excommunicare.

Ut vitetur in Monasterio omnis praesumptionis occasio, ordinamus atque constituimus, ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab Abbate data fuerit. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut caeteri metum habeant. Infantibus vero usque ad quintum decimum annum aetatis, disciplinae diligentia sit, et custodia adhibeatur ab omnibus : sed et hoc cum omni mensura et ratione. Nam in fortiori aetate qui praesumpserit aliquatenus sine praecepto Abbatis, vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subjaceat, quia scriptum est: “Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris.”

Caput LXXI. Ut Obedientes Sint Sibi Invicem Fratres.

Obedientiae bonum non solum Abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita obediant fratres, scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum. Praemisso ergo Abbatis, aut Praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, (cui non permittimus privata imperia praeponi), de caetero omnes juniores Prioribus suis omni charitate et sollicitudine obediant. Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.

Si quis autem pro quavis minima causa, ab Abbate vel a quocumque Priore suo corripiatur quolibet modo; vel si leviter senserit animum Prioris cujuscumque contra se iratum, vel commotum, quamvis modice, mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes ejus jaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. Quod si quis contempserit facere, aut si contumax fuerit, de Monasterio expellatur.

Caput LXXII. De Zelo Bono, Quem Debent Habere Monachi.

Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo, et ducit ad infernum : ita est zelus bonus, qui separat a vitiis, et ducit ad Deum et ad vitam aeternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant Monachi, id est, ut “honore se invicem praeveniant.” Infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent : obedientiam sibi certatim impendant. Nullus quod sibi utile judicat sequatur, sed quod magis alii. Charitatem fraternitatis casto impendant amore; Deum timeant; Abbatem suum sincera et humili charitate diligant; Christo omnino nihil praeponant, qui nos pariter ad vitam aeternam perducat. Amen.

Caput LXXIII. De Eo Quod Non Omnis Observatio Justitiae In Hac Sit Regula Constituta.

Regolam autem hanc descripsimus, ut eam observantes in Monasteriis aliquatenus vel honestatem morum, aut initium conversationis nos demonstremus habere. Caeterum ad perfectionem conversationis qui festinant, sunt doctrinae sanctorum Patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. Quae enim pagina, aut quis sermo divinae auctoritatis Veteris ac Novi Testamenti, non est rectissima norma vitae humanae? Aut quis liber sanctorum Catholicorum Patrum hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum? Nec non et Collationes Patrum, et Instituta et Vita eorum; sed et Regula sancti Patris nostri Basilii, quid aliud sunt, nisi bene viventium et obedientiam Monachorum exempla, et instrumenta virtutum? Nobis autem desidiosis et male viventibus atque negligentibus, rubor confusionis est.

Quisquis ergo ad patriam coelestem festinas, hanc minimam inchoationis Regulam descriptam, adjuvante Christo, perfice : et tunc demum ad majora, quae supra commemoravimus, doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies.

In Omnibus Glorificetur Deus.

Finis.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Capita 66-73 Kapitel 66-73 Chapters 66-73