×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими правилами обробки файлів «cookie».


image

Ad Romanos, Rom 03

Rom 03

3 1 Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ? 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit. 4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est :

Ut justificeris in sermonibus tuis :

et vincas cum judicaris.

5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ? 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.

9 Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est :

Quia non est justus quisquam :

11 non est intelligens, non est requirens Deum.

12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt :

non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13 Sepulchrum patens est guttur eorum,

linguis suis dolose agebant :

venenum aspidum sub labiis eorum :

14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :

15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :

16 contritio et infelicitas in viis eorum :

17 et viam pacis non cognoverunt :

18 non est timor Dei ante oculos eorum.

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio : 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei. 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. 29 An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium : 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.

Rom 03 Rome 03

3 1 Quid ergo amplius Judæo est ? 3 1 What more then is a Jew? aut quæ utilitas circumcisionis ? or what is the use of circumcision? 2 Multum per omnem modum. 2 A lot in every way. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. First of all, because the words of God were believed in them. 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? 3 For what if some of them did not believe? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Will their unbelief nullify the faith of God? Absit. 4 Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : 4 But God is true: but every man is a liar, as it is written:

Ut justificeris in sermonibus tuis : That you may be justified in your words:

et vincas cum judicaris. and you will win when you are judged.

5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? 5 But if our iniquity commends the justice of God, what shall we say? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ? Is God unjust who inflicts wrath? 6 secundum hominem dico. 6 I mean according to man. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ? Otherwise, how will God judge this world? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ? 7 For if the truth of God has abounded in my lie to his glory: why do I still judge as a sinner? 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est. 8 and not (as we are blasphemed, and as some say we are) to do evil that good may come: whose condemnation is just.

9 Quid ergo ? 9 What then? præcellimus eos ? shall we pre-eminent them? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, 10 sicut scriptum est :

Quia non est justus quisquam :

11 non est intelligens, non est requirens Deum. 11 He is not understanding, he is not seeking God.

12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : 12 All declined, at the same time they became useless:

non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. there is no one who does good, there is not even one.

13 Sepulchrum patens est guttur eorum, 13 Their throat is open to the grave,

linguis suis dolose agebant : They acted deceitfully with their tongues.

venenum aspidum sub labiis eorum : asp poison under their lips:

14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est : 14 whose mouth is full of cursing and bitterness:

15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem : 15 their swift feet to shed blood:

16 contritio et infelicitas in viis eorum : 16 brokenness and unhappiness in their ways:

17 et viam pacis non cognoverunt : 17 and they did not know the way of peace:

18 non est timor Dei ante oculos eorum. 18 There is no fear of God before their eyes.

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo : 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. For the knowledge of sin is through the law.

21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis. 21 But now without the law the righteousness of God has been made manifest: testified by the law and the prophets. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio : 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu, 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

27 Ubi est ergo gloriatio tua ? 27 Where then is your boasting? Exclusa est. It is closed. Per quam legem ? By what law? Factorum ? Factors? Non : sed per legem fidei. No: but by the law of faith. 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. 28 For we decide that a man is justified by faith without the works of the law. 29 An Judæorum Deus tantum ? 29 Or the God of the Jews only? nonne et gentium ? are not also the Gentiles? Immo et gentium : 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. Yea, and of the Gentiles: 30 for indeed there is one God, who justifies circumcision by faith, and circumcision by faith. 31 Legem ergo destruimus per fidem ? 31 Do we then destroy the law by faith? Absit : sed legem statuimus. It is far from: but we have established the law.