×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими правилами обробки файлів «cookie».

image

Epistola B. Joannis Apostoli Prima, 1Jo, Caput 2

1Jo, Caput 2

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. 11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.

12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. 14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. 15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

18 Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. 19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. 23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. 26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.

28 Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

1Jo, Caput 2 1Jo, Kapitel 2 1Jo, Chapter 2 1Jo, Capítulo 2 1Джо, Глава 2 1Jo, kapitel 2

1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. my little sons|||||||you sin 1 My little children, I write these things to you, so that you do not sin. 1 Meus filhos, estou escrevendo para vocês não podem pecar. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : 2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. ||||sins|advocate||||||||he||propitiation||||||||||||the whole| But if anyone sins, we have an advocate with the Father, Jesus Christ the righteous: 2 and he is the propitiation for our sins: and not for ours only, but also for the whole world. Sim, e se alguém pecar, temos um Advogado junto ao Pai, Jesus Cristo, o Justo: 2 E ele é a propiciação pelos nossos pecados; e não somente pelos nossos, mas também pelos pecados do mundo inteiro.

3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. ||||||||||we keep 3 And by this we know that we have come to know him, if we keep his commandments. 4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 4 Whoever says he knows him but does not keep his commandments is a liar, and the truth is not in him. 5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. ||||||||love||perfected||||||||| 5 But whoever keeps his word, in him truly the love of God is perfected: and by this we know that we are in him. 6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. |||||remain||||walked|||walk 6 Whoever says he abides in him ought to walk in the same way in which he walked. 7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Beloved|||||to you||commandment|old||you have|| 7 Beloved, I am not writing a new commandment to you, but an old commandment which you have had from the beginning. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. command|old|||| The old commandment is the word which you heard. 8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. ||||||||||||||||have passed||||| 8 Again, I write a new commandment to you, which is true in Him and in you: because the darkness has passed away, and the true light is already shining. 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. he who|||||||||||||| 9 Whoever says he is in the light and hates his brother is still in darkness. 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. ||||||remains||stumbling block|||| 10 Whoever loves his brother abides in the light, and there is no cause for stumbling in him. 11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. ||||||||||||||||||have blinded|| 11 But whoever hates his brother is in darkness and walks in darkness, and does not know where he is going because the darkness has blinded his eyes.

12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 12 I write to you, little children, because your sins are forgiven for His name's sake. 13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. |||because|you have known||||| 13 I write to you, fathers, because you have known Him who is from the beginning. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. ||young people||you have conquered|evil one I write to you, young men, because you have overcome the wicked one. 14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. |to you|little children||| Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. ||young men|||||||remains||||| 15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. |love|||||||are in it Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. ||||||||||||||||desire|||||of the eyes||pride of life|of life||||||||| 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. ||passes away||||||||||| 17 And the world passes away, and the lust thereof: but he that doeth the will of God abideth forever.

18 Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. ||||||||the antichrist||||of the antichrist||||||||| 18 Little children, it is the last hour: and as you have heard that antichrist cometh, even now are there many antichrists; whereby we know that it is the last hour. 19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. out|us|came out|||||||||||they would have remained|||||manifest||||||| 19 They went out from us, but they were not of us; for if they had been of us, they would no doubt have continued with us: but they went out, that they might be made manifest that they were not all of us. 20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. ||anointing|||||you know| 20 But you have an anointing from the Holy One, and you know all things. 21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. ||||the ignorant|the truth|||knowing|it||||lie|||| 21 I have not written to you because you do not know the truth, but because you know it: and because no lie is of the truth. 22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? ||||||denies|||| 22 Who is the liar, except he who denies that Jesus is the Christ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. ||||denies||| This is the antichrist, who denies the Father and the Son. 23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. ||||||||confesses|||| 23 Everyone who denies the Son does not have the Father; he who confesses the Son has the Father also. 24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. |||||||may it remain||||he/she/it remains|||||||||||you will remain 24 Let what you heard from the beginning abide in you. If what you heard from the beginning abides in you, you also will abide in the Son and in the Father. 25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. |||promise|||promised|||| 25 And this is the promise that he promised us, eternal life. 26 Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. ||||||deceive| 26 These things I have written to you concerning those who deceive you. 27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. ||||you received|||may it remain|| 27 And you have the anointing which you received from him, let it remain in you. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. ||||||||||anointing||teaches||||||||||lie And you do not need that anyone teach you: but as his anointing teaches you about all things, and is true, and is not a lie. Et sicut docuit vos : manete in eo. ||he taught||remain in it|| And just as it has taught you, you abide in him.

28 Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est. ||||||||he appears||confidence|||be ashamed||||coming||||||||||||||||| 28 And now, little children, abide in him: so that when he appears, we may have confidence, and not be confounded by him at his coming. 29 If you know that he is just, know that everyone who does justice is also born of him.