×

Ми використовуємо файли cookie, щоб зробити LingQ кращим. Відвідавши сайт, Ви погоджуєтесь з нашими cookie policy.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Tertius 31- 38

De Imitatione Christi: Liber Tertius 31- 38

Cap. 31. De neglectu omnis creaturæ, ut Creator possit inveniri.

1. Domine mi, adhuc indegeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit, nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Quid simplici oculo quietius, et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris creaturis ad plenum sequestrari.

2. Ad hoc magna requiritur gratia, quæ animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu, et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis, diu parvus erit. Et infra jacebit qui aliquid magni existimat nisi solum unum immensum bonum æternum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati, et studiosi Clerici. Multo nobilior est illa doctrina quæ desursum ex divina influentia manat, quam quæ laboriose humano acquiritur ingenio.

3. Plures reperiuntur contemplationem, desiderare, sed quæ ad eam requiruntur non student exercere. Est et magnum impedimentum quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur et quid prætendimus qui spirituales dici videmur quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.

4. Proh dolor, satim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra destricta examinatione trutinamus. Ubi jacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramus. Omnis quippe caro corruperate viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens index carentiæ interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonæ vitæ.

5. Quantum quis fecerit non quæritur, sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor, vel bonus cantor, aut bonus laborator, investigatur; sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.

Cap. 32. De abnegatione sui ipsius et abdicatione omnis cupiditatis.

1. Fili, non potes perfecte possidere libertatem nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quærentes semper curiosa et mollia, non quæ Jesu Christi: sed sæpe hoc fingentes et componentes hoc, quod non stabit. Peribit enim totum hoc quod non es ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia: dimitte cupidinem, et invenies requiem. Hoc mente pertracta et cum impleveris, omnia intelligis.

2. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi conclluditur omnis perfectio Religioforum.

3. Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et ejus quem tibi præposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quæ nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam cælestem, omnia infima conculacantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.

4. Dixi tibi viliora emenda pro prætiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere cælestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quærens in terra. Quam multi ore tenus prædicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est prætiosa margarita multis abscondita.

Cap. 33. De instabilitate cordis et de intentione finali ad Deum habenda.

1.Fili, noli credere affectui tuo, qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu nam vixeris, mutabilitati subjectus eris, etiam nolens: ut modo lætus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acidiosus, nunc gravi, nunc levis inveniaris. Sed stat super hæc mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat nec qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis ejus ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me imprætermisse directo.

2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed multis caligat oculos puræ intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit et raro totus quis liber invenitur a nævo propriæ inquisitionis. Sic Judæi olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.

Cap. 34. Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.

1. Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et sæpe repetere jucundum est amanti. Te siquidem præsente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, lætitiamque festivam. Tu faci bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuæ sapientiæ condiri.

2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimlis sapor Creatoris et creaturæ, æternitatis, et temporis, lucis increatæ et lucis illuminatæ.

3. O, lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, lætifica, clarifica, et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhærendum tibi jubilosis successibus. O, quando veniet hæc beata et desiderabilis hora, ut tua me saties præsentia, et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc non datum fuerit, nec gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus, adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum. Bella movent intestina, nec regnum animæ patitur esse quietum.

4. Sed tu qui dominaris potestati maris, et motum fluctuum ejus tu mitigas, exsurge, adjuva me. Dissipa gentes quæ bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende quæso magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia, nec refugium mihi nisi in te, Domine Deus meus.

Cap. 35. Quod non est securitas a tentatione in hac vita.

1. Fili, nunquam es securus in hac vita: sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiæ, non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere Beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire, et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna et torpenti relinquitur multa miseria.

2. Si quæris in hac vita requiem: quomodo tunc pervenies ad æternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed a magnam patientiam. Quære veram pacem non in terris sed in cælis, non in hominibus nec in cæteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates, et necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Ego reddam ei æternam mercedem pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.

3. Putas, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales. Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varia, magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.

Cap. 36. Contra hominum vana judicia.

1. Fili, jacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas judicium, ubi te conscientia pium reddit insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Et si Paulus studuit omnibus in Domino placere, et omibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die judicatus fuerit.

2. Egit satis pro aliorum ædificatione et salute, quantum in se erat, et poterat: sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat; et patientia et humilitate contra ora loquentium iniqua, ac etiam vana et mundana cogitatantiam, atque pro libitu suo quæque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis pro sua taciturnitate generaretur scandalum.

3. Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? Verbis, aut injuriis sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei fugere quicumque est ille. Tu habe Deum præ oculis, et noli contendere verbis querolosis. Quod si ad præsens videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam. Sed ad me potius respice in cælum, qui potens sum eripere ab omni confusione et injuria et unicuique reddere secundum opera sua.

Cap. 37. De pura et integra resignatione cordis ad obtinendam sui libertatem.

1. File, relinque te, et invenies me; sta sine electione, et omni proprietate et semper lucraberis. Nam et adjicietur tibi amplior gratia statim, ut te resignaveris nec resumpseris.

2. Domine, quoties me resignabo? et in quibus me relinquam?

3. Semper et in omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agi, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.

4. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene in Deo confidunt; ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt; ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et jucundæ familiaritatis meæ gratiam non pertingent, nisi integra resignatione, et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stabit, nec stat unio fruitiva.

5. Dixi tibi sæpissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, niihil exquire, nil repete, sta pure et inhæsitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebræ non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis exspoliari et nudus nudum Jesum sequi, tibi mori, et mihi æternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanæ phantasiæ, conturbationes iniquæ, et curæ superfluæ. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.

Cap. 38. De bono regimine in externis, et recursu ad Deum in periculis.

1. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebræus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra præsentia et speculantur æterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro cælestia, quos temporalia non trahunt ad inhærendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.

2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis præsentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quæstionibus solvendis fugitque ad oratiois adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.


De Imitatione Christi: Liber Tertius 31- 38 On the Imitation of Christ: Book Tertius 31-38

Cap. 31. De neglectu omnis creaturæ, ut Creator possit inveniri.

1\\. Domine mi, adhuc indegeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit, nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Quid simplici oculo quietius, et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris creaturis ad plenum sequestrari.

2\\. Ad hoc magna requiritur gratia, quæ animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu, et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis, diu parvus erit. Et infra jacebit qui aliquid magni existimat nisi solum unum immensum bonum æternum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati, et studiosi Clerici. Multo nobilior est illa doctrina quæ desursum ex divina influentia manat, quam quæ laboriose humano acquiritur ingenio.

3\\. Plures reperiuntur contemplationem, desiderare, sed quæ ad eam requiruntur non student exercere. Est et magnum impedimentum quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur et quid prætendimus qui spirituales dici videmur quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.

4\\. Proh dolor, satim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra destricta examinatione trutinamus. Ubi jacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramus. Omnis quippe caro corruperate viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens index carentiæ interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonæ vitæ.

5\\. Quantum quis fecerit non quæritur, sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor, vel bonus cantor, aut bonus laborator, investigatur; sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.

Cap. 32. De abnegatione sui ipsius et abdicatione omnis cupiditatis.

1\\. Fili, non potes perfecte possidere libertatem nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quærentes semper curiosa et mollia, non quæ Jesu Christi: sed sæpe hoc fingentes et componentes hoc, quod non stabit. Peribit enim totum hoc quod non es ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia: dimitte cupidinem, et invenies requiem. Hoc mente pertracta et cum impleveris, omnia intelligis.

2\\. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi conclluditur omnis perfectio Religioforum.

3\\. Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et ejus quem tibi præposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quæ nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam cælestem, omnia infima conculacantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.

4\\. Dixi tibi viliora emenda pro prætiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere cælestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quærens in terra. Quam multi ore tenus prædicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est prætiosa margarita multis abscondita.

Cap. 33. De instabilitate cordis et de intentione finali ad Deum habenda.

1.Fili, noli credere affectui tuo, qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu nam vixeris, mutabilitati subjectus eris, etiam nolens: ut modo lætus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acidiosus, nunc gravi, nunc levis inveniaris. Sed stat super hæc mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat nec qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis ejus ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me imprætermisse directo.

2\\. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed multis caligat oculos puræ intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit et raro totus quis liber invenitur a nævo propriæ inquisitionis. Sic Judæi olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.

Cap. 34. Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.

1\\. Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et sæpe repetere jucundum est amanti. Te siquidem præsente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, lætitiamque festivam. Tu faci bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuæ sapientiæ condiri.

2\\. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimlis sapor Creatoris et creaturæ, æternitatis, et temporis, lucis increatæ et lucis illuminatæ.

3\\. O, lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, lætifica, clarifica, et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhærendum tibi jubilosis successibus. O, quando veniet hæc beata et desiderabilis hora, ut tua me saties præsentia, et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc non datum fuerit, nec gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus, adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum. Bella movent intestina, nec regnum animæ patitur esse quietum.

4\\. Sed tu qui dominaris potestati maris, et motum fluctuum ejus tu mitigas, exsurge, adjuva me. Dissipa gentes quæ bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende quæso magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia, nec refugium mihi nisi in te, Domine Deus meus.

Cap. 35. Quod non est securitas a tentatione in hac vita.

1\\. Fili, nunquam es securus in hac vita: sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiæ, non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere Beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire, et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna et torpenti relinquitur multa miseria.

2\\. Si quæris in hac vita requiem: quomodo tunc pervenies ad æternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed a magnam patientiam. Quære veram pacem non in terris sed in cælis, non in hominibus nec in cæteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates, et necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Ego reddam ei æternam mercedem pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.

3\\. Putas, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales. Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varia, magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.

Cap. 36. Contra hominum vana judicia.

1\\. Fili, jacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas judicium, ubi te conscientia pium reddit insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Et si Paulus studuit omnibus in Domino placere, et omibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die judicatus fuerit.

2\\. Egit satis pro aliorum ædificatione et salute, quantum in se erat, et poterat: sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat; et patientia et humilitate contra ora loquentium iniqua, ac etiam vana et mundana cogitatantiam, atque pro libitu suo quæque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis pro sua taciturnitate generaretur scandalum.

3\\. Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? Verbis, aut injuriis sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei fugere quicumque est ille. Tu habe Deum præ oculis, et noli contendere verbis querolosis. Quod si ad præsens videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam. Sed ad me potius respice in cælum, qui potens sum eripere ab omni confusione et injuria et unicuique reddere secundum opera sua.

Cap. 37. De pura et integra resignatione cordis ad obtinendam sui libertatem.

1\\. File, relinque te, et invenies me; sta sine electione, et omni proprietate et semper lucraberis. Nam et adjicietur tibi amplior gratia statim, ut te resignaveris nec resumpseris.

2\\. Domine, quoties me resignabo? et in quibus me relinquam?

3\\. Semper et in omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agi, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.

4\\. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene in Deo confidunt; ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt; ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et jucundæ familiaritatis meæ gratiam non pertingent, nisi integra resignatione, et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stabit, nec stat unio fruitiva.

5\\. Dixi tibi sæpissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, niihil exquire, nil repete, sta pure et inhæsitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebræ non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis exspoliari et nudus nudum Jesum sequi, tibi mori, et mihi æternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanæ phantasiæ, conturbationes iniquæ, et curæ superfluæ. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.

Cap. 38. De bono regimine in externis, et recursu ad Deum in periculis.

1\\. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebræus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra præsentia et speculantur æterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro cælestia, quos temporalia non trahunt ad inhærendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.

2\\. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis præsentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quæstionibus solvendis fugitque ad oratiois adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.