×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 8-18

Capita 8-18

Caput VIII. De Officiis Divinis in Noctibus.

Hyemis tempore, id est, a Kalendis Novembris usque ad Pascha, juxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausetur, et jam digesti surgant. Quod vero restat post Vigilias, a fratribus qui Psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserviatur. A Pascha autem usque ad supradictas Kalendas Novembris, sic temperetur hora Vigiliarum agenda, ut parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, custodito, mox Matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

Caput IX. Quot Psalmi Dicendi Sunt in Nocturnis Horis.

Hyemis tempore, praemisso in primis versu: “Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina.” In secundo ter dicendum est: “Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem tuam;” cui subjungendus est tertius Psalmus, et “Gloria.” Post hunc, Psalmus nonagesimus quartus cum Antiphona, aut certe decantandus. Inde sequatur Ambrosianum. Deinde sex psalmi cum Antiphonis. Quibus dictis, dicto versu, benedicat Abbas, et sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres Lectiones, inter quas tria Responsoria canantur. Duo Responsoria sine “Gloria” dicantur. Post tertiam vero Lectionem qui cantat, dicat “Gloria;” quam, dum incipit Cantor dicere, mox omnes de sedilibus surgant ob honorem et reverentiam sanctissimae Trinitatis.

Codices autem legantur in vigiliis, tam veteris Testamenti, quam novi divinae auctoritatis; sed et expositiones earum, quae a nominatissimis, et orthodoxis, et catholicis Patribus factae sunt. Post has vero tres Lectiones cum Responsoriis suis, sequantur reliqui sex psalmi cum Alleluia cantandi. Post hos Lectio Apostoli sequatur, ex corde recitanda, et Versus, et supplicatio Litaniae, id est, “Kyrie eleison.” Et sic finiantur Vigiliae nocturnae.

Caput X. Qualiter Aestatis Tempore Agatur Nocturna Laus.

A Pascha autem usque ad Kalendas Novembris (ut supra dictum est) omnis Psalmodiae quantitas teneatur: excepto, quod Lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus Lectionibus, una de veteri Testamento memoriter dicatur, quam breve Responsorium subsequatur, et reliqua omnia (ut dictum est) impleantur, id est, ut nunquam minus a duodecim Psalmorum quantitate ad Vigilias nocturnas dicatur, exceptis tertio et nonagesimo quarto Psalmo.

Caput XI. Qualiter Dominicis Diebus Vigiliae Agantur.

Dominico die temperius surgatur ad Vigilias, in quibus Vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis (ut supra disposuimus) sex Psalmis, et Versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice (ut supra diximus) quatuor Lectiones cum Responsoriis suis, ubi tantum in Responsorio quarto dicatur a cantante “Gloria;” quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. Post quas Lectiones sequantur ex ordine alii sex Psalmi cum Antiphonis, sicut anteriores, et Versus. Post quos iterum dicantur tria Cantica de Prophetis, quae instituerit Abbas; quae Cantica cum “Alleluia” psallantur. Dicto etiam Versu, et benedicente Abbate, legantur aliae quatuor Lectiones de novo Testamento, ordine quo supra.

Post quartum autem Responsorium incipiat Abbas Hymnum: “Te Deum laudamus.” Quo dicto, legat Abbas Lectionem de Evangelio, cum honore et tremore stantibus omnibus. Qua perlecta, respondeant omnes: “Amen.” Et subsequatur mox Abbas Hymnum: “Te decet laus.” Et data benedictione incipiant Matutinos. Qui ordo Vigiliarum omni tempore, tam aestatis, quam hyemis, aequaliter in die Dominico teneatur: nisi forte (quod absit) tardius surgatur, quia tunc aliquid de Lectionibus breviandum est, aut Responsoriis. Quod tamen omnino caveatur, ne proveniat. Quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio, per cujus evenerit neglectum.

Caput XII. Qualiter Matutinorum Solemnitas Agatur.

In Matutinis Dominico die, in primis dicatur sexagesimus sextus Psalmus sine Antiphona in directum; post quem dicatur quinquagesimus cum “Alleluia.” Post quem dicatur centesimus decimus Septimus, et sexagesimus secundus; deinde “Benedictiones” et “Laudes;” Lectio de Apocalypsi una ex corde, et Responsorium, et Ambrosianum, et Versus, et Canticum de Evangelio, et Litaniae, et completum est.

Caput XIII. Privatis Diebus Qualiter Matutini Agantur.

Diebus autem privatis Matutinorum solemnitas ita agatur, id est, sexagesimus sextus Psalmus dicatur sine Antiphona in directum, subtrahendo modice, sicut in Dominica, ut omnea occurrant ad quinquagesimum qui cum Antiphona dicatur. Post quem alii duo Psalmi dicantur, secundum consuetudinem, id est, secunda feria, quintus, et trigesimus quintus. Tertia feria, quadragesimus secundus, et quinquagesimus sextus. Quarta feria, sexagesimus tertius, et sexagesimus quartus. Quinta feria, octogesimus septimus, et octogesimus nonus. Sexta feria, septuagesimus quintus, et nonagesimus primus. Sabbato autem, centesimus quadragesimus secundus, et Canticum Deuteronomii, quod dividatur in duas “Glorias.” Nam ceteris diebus, Canticum unumquodque die suo ex Prophetis, sicut psallit Ecclesia Romana, dicatur. Post haec sequantur Laudes; deinde Lectio una Apostoli memoriter recitanda, Responsorium, Ambrosianum, Versus, Canticum de Evangelio, Litaniae, et completum est.

Plane agenda Matutina, vel Vespertina non transeant aliquando, nisi ultimo per ordinem Oratio Dominica, omnibus audientibus, dicatur a Priore, propter scandalorum spinas, quae oriri solent, ut conventi per ipsius Orationis sponsionem, qua dicunt: “Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,” purgent se ab hujusmodi vitio. Caeteris vero agendis, ultima pars ejus Orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: “Sed libera nos a malo.”

Caput XIV. In Natalitiis Sanctorum Qualiter Vigiliae Agantur.

In Sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus solemnitatibus, sicut diximus Dominico die agendum, ita agatur, excepto quod Psalmi, aut Antiphonae vel Lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur. Modus autem supradictus teneatur.

Caput XV. “Alleluia,” Quibus Temporibus Dicatur.

A Sancto Pascha usque ad Pentecosten, sine intermissione dicatur “Alleluia,” tam in Psalmis, quam in Responsoriis. A Pentecoste usque ad caput Quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus Psalmis tantum ad Nocturnos dicatur. Omni vero Dominica extra Quadragesimam, Cantica, Matutini, Prima, Tertia, Sexta, Nonaque cum “Alleluia” dicantur. Vespera vero cum Antiphonis. Responsoria vero nunquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque ad Pentecosten.

Caput XVI. Qualiter Divina Opera Per Diem Agantur.

Ut ait Propheta: “Septies in die laudem dixi tibi.” Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si Matutini, Primae, Tertiae, Sextae, Nonae, Vesperi, Completoriique tempore, nostrae servitutis officia persolvamus. Quia de his Horis dixit Propheta: “Septies in die laudem dixi tibi.” Nam de nocturnis Vigiliis idem ipse Propheta ait: “Media nocte surgebam ad confitendum tibi.” Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super judicia justitiae suae, id est, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespera, Completorio, et nocte surgamus ad confitendum ei.

Caput XVII. Quot Psalmi Per Easdem Horas Dicendi Sunt.

Jam de Nocturnis, vel Matutinis digessimus ordinem Psalmodiae, nunc de sequentibus Horis videamus. Prima Hora dicantur Psalmi tres sigillatim, et non sub una “Gloria.” Hymnus ejusdem Horae post Versum, “Deus in adjutorium meum intende,” antequam Psalmi incipiantur. Post expletionem vero trium Psalmorum, recitetur Lectio una, Versus, et “Kyrie eleison,” et missae sint. Tertia vero, Sexta, et Nona, eodem ordine celebrentur: Oratio, Versus, Hymni earundem Horarum, terni Psalmi, Lectio, Versus, “Kyrie eleison,” et missae sint. Si major Congregatio fuerit, cum Antiphonis dicantur; si vero minor, in directum psallantur.

Vespertina autem synaxis quatuor Psalmis cum Antiphonis terminetur, post quos Psalmos lectio recitanda est, inde Responsorium, Ambrosianum, Versus, Canticum de Evangelio, Litaniae et Oratio Dominica, et fiant missae. Completorium autem trium Psalmorum dictione terminetur, qui Psalmi directanee et sine Antiphona dicendi sunt. Post quos Hymnus ejusdem Horae, Lectio una, Versus, “Kyrie eleison” et Benedictio, et missae fiant.

Caput XVIII. Quo Ordine Psalmi Dicendi Sunt.

In Primis semper diurnis Horis dicatur Versus: “Deus in adjutorium meum intende : Domine ad adjuvandum me festina,” et “Gloria.” Inde Hymnus uniuscujusque Horae. Deinde prima hora, Dominica, dicenda sunt quatuor capitula Psalmi centesimi octavi decimi. Reliquis vero Horis, id est, Tertia, Sexta, et Nona, terna capitula supradicti Psalmi centesimi octavi decimi dicantur. Ad Primam autem secundae feriae dicantur tres Psalmi, id est, primus, secundus, et sextus. Et ita per singulos dies ad Primam, usque ad Dominicam dicantur per ordinem terni Psalmi, usque ad nonumdecimum Psalmum; ita sane, ut nonus Psalmus et septimus decimus partiantur in binas “Gloria.” Et sic fiat, at ad Vigilias Dominica semper a vigesimo incipiatur.

Ad Tertiam vero, et Sextam, et Nonam secundae feriae novem capitula, quae residua sunt de centesimo decimo octavo Psalmo, ipsa terna capitula per easdem Horas dicantur. Expenso igitur Psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est, Dominica et secunda feria, tertia feria jam ad Tertiam, Sextam, vel Nonam psallantur terni Psalmi, a centesimo nono decimo usque ad centesimum vigesimum septimum, id est, Psalmi novem. Quique Psalmi semper usque ad Dominicam per easdem Horas itidem repetantur : Hymnorum nihilominus, Lectionum vel Versuum dispositione uniformi cunctis diebus servata, et ita scilicet, ut semper Dominica a centesimo octavo decimo incipiatur.

Vespera autem quotidie quatuor Psalmorum modulatione canatur. Qui Psalmi incipiantur a centesimo nono usque ad centesimum quadragesimum septimum: exceptis iis, qui in diversis Horis ex eis sequestrantur, id est, a centesimo decimo septimo, usque ad centesimum vigesimum septimum, et centesimo trigesimo tertio, et centesimo quadragesimo secundo. Reliqui omnes in Vespera dicendi sunt. Et quia minus veniunt tres Psalmi, ideo dividendi sunt, qui in numero suprascripto fortiores inveniuntur: id est, centesimus trigesimus octavus, et centesimus quadragesimus tertius, et centesimus quadragesimus quartus. Centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo conjungatur. Digesto ergo ordine Psalmorum Vespertinorum, reliqua, id est, Lectiones, Responsoria, Hymni, Versus, vel Cantica, sicut supra taxavimus, impleantur. Ad Completorium vero quotidie iidem Psalmi repetantur ; id est quartus, nonagesimus, et centesimus trigesimus tertius.

Disposito ordine Psalmodiae diurnae, reliqui omnes Psalmi, qui supersunt, aequaliter dividantur in septem noctium Vigilias, partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt Psalmi, et duodecim per unamquamque constituantur noctem. Hoc praecipue commonentes, ut si cui forte haec distributio Psalmorum displicuerit, ordinet, si melius aliter judicaverit, dum omnimodis id attendatur, ut omni hebdomada Psalterium ex integro numero centum quinquaginta Psalmorum psallatur, et Dominico die semper a capite repetatur ad Vigilias : quia nimis iners devotionis suae servitium ostendunt Monachi, qui minus Psalterio, cum Canticis consuetudinariis, per septimanae circulum psallunt; cum legamus, sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implevisse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Capita 8-18 Kapitel 8-18 Chapters 8-18 Capítulos 8-18 Capítulos 8-18 第8-18章

Caput VIII. De Officiis Divinis in Noctibus. Of the Divine Offices in the Nights.

Hyemis tempore, id est, a Kalendis Novembris usque ad Pascha, juxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausetur, et jam digesti surgant. In the winter season, that is, from the first of November to Easter, according to the consideration of reason, we must rise at the eighth hour of the night, to pause slightly more than half the night, and rise already digested. Quod vero restat post Vigilias, a fratribus qui Psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserviatur. What remains after the Vigil is to be devoted to meditation by the brothers who need the psalter or the lessons. A Pascha autem usque ad supradictas Kalendas Novembris, sic temperetur hora Vigiliarum agenda, ut parvissimo intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, custodito, mox Matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.

Caput IX. Quot Psalmi Dicendi Sunt in Nocturnis Horis.

Hyemis tempore, praemisso in primis versu: “Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina.” In secundo ter dicendum est: “Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem tuam;” cui subjungendus est tertius Psalmus, et “Gloria.” Post hunc, Psalmus nonagesimus quartus cum Antiphona, aut certe decantandus. In the winter's season, he begins with the first verse: "God help me, make haste, O Lord, to help me." In the second it must be said three times: "Lord, you will open my lips and my mouth will announce your praise." to which is to be added the third Psalm, and "Gloria." After him, the ninetieth psalm with the Antiphon, or at least to be sung. Inde sequatur Ambrosianum. Then follows Ambrosian. Deinde sex psalmi cum Antiphonis. Quibus dictis, dicto versu, benedicat Abbas, et sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres Lectiones, inter quas tria Responsoria canantur. Duo Responsoria sine “Gloria” dicantur. Post tertiam vero Lectionem qui cantat, dicat “Gloria;” quam, dum incipit Cantor dicere, mox omnes de sedilibus surgant ob honorem et reverentiam sanctissimae Trinitatis.