×

我们使用 cookie 帮助改善 LingQ。通过浏览本网站,表示你同意我们的 cookie 政策.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-09-07

07-09-07

Certamen Europaeum ballationis

07.09.2007, klo 14.32

Septimana vergente primum certamen Europaeum ballationis Londinii institutum est.

Intererant paria ballatorum sedecim terrarum Europaearum, ex quibus unumquodque duas ballationes egit.

Palmam reportavit par Finnorum, Katja Koukkula et Jussi Väänänen, quorum actio tam musica quam choreographia et interpretatione a modo leviore ceterorum differebat.

Secundum locum obtinuit par Ucrainorum, tertium Irlandensium.

Ut fit in cantionis certamine Eurovisionis, victores a spectatoribus Europaeis per suffragium telephonicum electi sunt. Praesentatoribus autem suae nationis suffragium dare nemo potuit.

Certamen a Societate Radiophonica Britannica (BBC) etiam proximo anno Londinii instituetur.

Pitkämäki victor iaculationis

07.09.2007, klo 14.32

Finni, qui certamina athleticae campestris intentissimi solent spectare, inter ludos mundanos Osakenses, cum athletae eorum ne unum quidem nomisma nedum punctum primis diebus obtinuissent, iterum iterumque spe decipiebantur.

Ultimo denique die, quo certamen iaculationis factum est, causam exsultandi diu desideratam invenerunt.

Tero Pitkämäki victor evasit, cum iaculum in longitudinem plus nonaginta metrorum (90,33) vibravit.

Acerrimos autem habebat aemulos, nam Andreas Thorkildsen Norvegus plus duodenonaginta metra (88,61) iecit et Breaux Greer Americanus septentrionalis plus octoginta sex (86,21).

Iaculatio apud Finnos est genus athleticae valde populare, in quo tres magistros mundanos (Seppo Räty 1987, Kimmo Kinnunen 1991, Aki Parviainen 1999) iam antea habuerunt.

Quid Russi de UE censeant

07.09.2007, klo 14.31

Ex demoscopia, quam institutum investigatorium nomine Levada faciendam curavit, patet maiorem Russorum partem velle, ut firmior quam ante erga Unionem Europaeam politica exerceatur.

Sexaginta centesimae respondentium censebant necesse esse, ut Russi dependentia Europaeorum de petroleo et gaso Russiae ad fructum politicum capiendum uterentur.

Prope septuaginta centesimae sentiebant occidentales ideo Russiam in rebus ad democratiam spectantibus reprehendere, ut illam infamarent et sibi emolumentum pararent.

Eodem autem tempore totidem fere respondentes credebant Russiae in occidentem relationes praesidente Vladimiro Putin meliores factas esse.

Vindemiae in Italia graciles

07.09.2007, klo 14.30

In Italia vindemiae huius anni sunt graciles.

Proventus vinearum, circiter tredecim centesimis minor quam anno proxime praeterito, inter minimos his quinquaginta annis numeratur.

Causa est calor aestivus exceptionalis, quo factum est, ut uvae citius maturescerent.

Praesertim vineae Italiae meridionalis tempestate iniqua vexatae sunt.

Migratio avium autumnalis coepit

07.09.2007, klo 14.29

Caloribus aestivis finitis aves migratoriae ex terris septentrionalibus in meridiem versus avolare coeperunt.

Complura dena milia avium iam iter susceperunt.

Maior pars illarum sunt aviculae tempore nocturno emigrantes, ut phylloscopi, silviae, muscicapae.

Etiam migratio alitum maiorum coepit, nam e.g.

greges gruum et anatum avolantium iam ab aucupibus visi sunt.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-09-07 07-09-07 07-09-07 2007 年 7 月 9 日 07-09-07

Certamen Europaeum ballationis

07.09.2007, klo 14.32

Septimana vergente primum certamen Europaeum ballationis Londinii institutum est. "week"|"Drawing to a close"|||||||"was established"

Intererant paria ballatorum sedecim terrarum Europaearum, ex quibus unumquodque duas ballationes egit. They participated|pairs||sixteen|of the lands|European lands|"of which"|"of which"|each one|two matches each|dances|"performed" or "carried out"

Palmam reportavit par Finnorum, Katja Koukkula et Jussi Väänänen, quorum actio tam musica quam choreographia et interpretatione a modo leviore ceterorum differebat. "the prize"|||||||||||||||||||||