Fabulae 61-80
61) Vulpes Sanguine Madens
Vulpes gallum gallinaceum rapuerat et voraverat. At canis fortis hanc vulpem, recenti sanguine adhuc madentem, occupat et vorat, membra dente crebro discerpens.
Ab alio exspectes, alteri quod feceris.
62) Vulpes et Lupus apud Iovem
Convenerant lupus et vulpes adire Iovem ut ab eo peterent ambo quod sibi quisque deesse existimabat: lupus rapax, calliditatem vulpis; vulpes callida, lupi vires et impetum; sic fore ut singuli abundantius praedas facerent. Respuit crudelium animalium vota Iuppiter, utpote iniusta et iniuria proximis suis. “Ab origine mundi singulis animantibus largissime data munera, non uni omnia,” respondit.
63) Vulpes Aemula et Lupus
Lupus praedam multam in cubili congregaverat ut plures menses haberet quo vivere posset. Vulpes ad eius cubile venit et, aemula, lupo dixit, “Quia non vidi te per tot dies, merito tristis fui.” Cui lupus, ut agnovit livorem, ait, “Non ad me sollicita venisti, sed ut aliqua rapias.” His verbis vulpes irata, pastorem adiit. “Agis mihi gratias,” inquit, “si tibi inimicum gregis tui hodie in manus tradidero, ut iam non sis sollicitus?” Pastor ait, “Ego serviam tibi, et siquid volueris tibi tradidero.” Tunc clausum illa ostendit lupum, quem lancea ille peremit, et aemula vulpes se de alieno saturavit. Deinde ipsa in venatorem cum incideret, deprehensa a canibus et laniata, sic ait, “Ego male feci et male modo pereo, quae alterum laesi.”
64) Vulpes in Puteum Delapsa et Lupus
Vulpes, cum in puteum fortuito incidisset, lupum in ripa praetereuntem vidit rogavitque ut funem sibi compararet opemque daret ad se ipsam a tanto periculo extrahendam. Cui lupus, “Miserrima vulpes, condoleo tuum infortunium. Dic, precor, quomodo in hunc puteum incidisti?” Respondebat vulpes, “Non opus est ambagibus. Quin tu funem comparato, et deinde omnia tibi in ordine expediam.”
Qui in imminentibus versantur periculis non verba superflua, sed praesentes suppetias quaerunt.
65) Vulpes et Lupus in Fossam Delapsus
Lupum in fossam lupariam delapsum vulpes conspicata, irridebat et circum oras et fossae marginem laetabunda saltitabat, stolidum animal illum appellans, qui hominum fraudes non animadvertisset. Dum sic ergo lasciva gestiret, subsidens terra eam traxit in praeceps. Quam delabentem lupus conspicatus, “Maximum,” inquit, “nunc mortis meae solacium ad Manes feram, videns vulpem, quae me irridebat, mecum pereuntem.”
66) Vulpes et Lupus in Lardario
Lupus obviavit vulpi, dicens ei, “Magnam famem habeo, nec scio ubi quicquam praedari potero.” Cui vulpes, “Si vis me sequi, satis abunde reficiemur.” Respondit lupus, “Libenter sequar. Eamus citius, quia fames me cruciat.” Duxit igitur eum vulpes ad lardarium, et intrat prius ipsa per quoddam foramen, et lupus post eam, sed cum magna angustia, quia foramen erat valde strictum. Invenerunt magnam copiam carnium et piscium. Vulpes vero, memor stricti foraminis per quod oportebat eam reverti, moderate sumpsit. Lupus quidem ingrossavit se ad plenum. Auditur interim tumultus a familia, et veniunt famuli cum canibus et fustibus; intrant lardarium. Vulpes autem hoc audiens fugit ad foramen et exivit. Lupus vero, volens exire nec valens prae ventris grossitudine, capitur, fustigatur, et canum dentibus discerpitur.
67) Vulpes, Lupus, et Pisces
Lupus obvians vulpi ait, “Compater, unde venis?” Et vulpes, “Pisces optimos cepi et sufficienter comedi.” Quaesivit lupus, “Quomodo cepisti?” Ait vulpes, “Caudam in aquam posui, diu tenui, pisces caudae adhaeserunt et traxi eos ad terram et comedi.” Et lupus, “Numquid sic ego pisces capere possum?” Ait vulpes, “Optime poteris, cum sis fortior quam ego.” Perrexit ergo lupus festinanter et caudam in aquam posuit et diu tenuit donec esset congelata. Post longam moram, voluit caudam extrahere, credens quod multitudo piscium ei adhaereret, sed non potuit propter gelicidium quod caudam tenuit. Detentus est ibi usque mane et venerunt homines et lupum fere usque ad mortem fustigaverunt. Et cum vix evasisset, maledixit compatri suo, qui pisces sibi promisit et verbera et vulnera persolvit.
68) Vulpes, Lupus, et Panarium
Vulpes piscem comedebat iuxta flumen; lupus autem partem ab ea petebat. Vulpes ait, “Docebo te artem piscandi, et sic capies pisces et manducabis. Sed panario opus tibi est.” Abiens autem lupus ad vicum, furatus est panarium, et attulit vulpi. Vulpes panarium ligavit ad caudam lupi valde fortiter et dixit ei, “Vade per aqam, trahens panarium, et ego retro te vadam, submovens pisces.” Lupus autem trahebat per flumen panarium et vulpes caute lapides in panario ponebat. Cum autem plenum esset, vulpes abiit ad vicum et dixit hominibus, “Ecce lupus, qui oves, qui agnos, qui omnes bestias vestras comedit, nunc etiam a flumine vestro pisces extrahit.” Tunc omnes, cum gladiis, fustibus, et canibus, exierunt ad lupum et usque quasi ad mortem percusserunt.
69) Vulpes, Lupus, et Puteus
Vulpes casu cecidit per unam situlam in puteum. Venit lupus et quaerebat quid faceret ibi. Quae ait, “Bone compater, hic habeo multos pisces et magnos; utinam mecum partem haberes!” Et ait lupus, “Quomodo possem illuc descendere?” Ait vulpecula, “Supra est una situla; pone te intus, et venies deorsum.” Et erant ibi duae situlae; quando una ascendit, alia descendit. Lupus posuit se in situlam et descendit; vulpecula in alia situla ascendit. Et quando obviaverunt sibi, ait lupus, “Bone compater, quo vadis?” Et ait vulpes, “Satis comedi et ascendo. Tu descende et invenies mirabilia.” Descendit miser lupus nec invenit aliquid nisi aquam. Venerunt mane rustici et extraxerunt lupum et usque ad mortem verberaverunt.
70) Vulpes, Lupus, et Caseus
Dum putei liquor placidus lunae plenae simulacra speculo suo redderet, vulpes ieiuna illuc forte accessit, victum quaeritans; fames malesuada eam perpulit ut caseum pinguem super summis aquis innatare crederet. Vulpes ergo, cum itus facilis esset situlis duobus qui vices alternabant, in situlum ad marginem elatum sese iniicit. Sed sic delapsa, mox errorem suum luget et se perituram deputat. Iam biduum consumptum erat cum lupus tandem advenit. Quem vulpes conspicata, “In situlum,” ait, “te cito immitte; caseus opimus hic mihi repertus est. Comedi quantum cupiditas mea voluit; nunc satura, cogor hunc caseum deserere, sic abrasum, ut vides,” luna scilicet decreverat, et simul lunae imago. Lupus credulus obsequitur; sursum propellit vulpem et, parum anxia quid lupo fieret, vado haerentem liquit.
71) Vulpes, Lupus, et Asini Privilegium
Leo edixit ut omnia animalia coram eo comparerent et, illis congregatis, petiit si quis abesset. Asinus vero aberat, in quodam prato viridi et delectabili se depascens. Pro quo producendo, lupum tamquam fortem et vulpem tamquam prudentem transmittebat. Qui, accedentes ad asinum, sibi nuntiarunt ut, more aliorum, coram domino suo compareret. Asinus respondens dixit se tali privilegio tutum, quod ab omnibus edictis exemptus fuerat. Nuntii petierunt ut eius privilegium legerent, quod asinus concedebat. Altercatione quidem exorta inter lupum et vulpem quis eorum legeret, sors cecidit super vulpem, quae privilegium sibi demonstrari petiit. Cui asinus dixit, “Sub pede dextro lege confidenter.” Asinus sic vulpis accedentis oculos percutiendo avulsit. Unde lupus praecavens dixit, “Qui clerici probantur peritiores, non sunt in opere cautiores.”
72) Vulpes, Lupus, et Tria Vera
In lupum vulpes quae inciderat misella, vivam se ut caperet precabatur neque vetulam interimeret. Qui “Si mihi tres,” ait, “easque veras dixeris sententias, per Panem vitae parcam tuae.” Vulpes contra, “Utinam primum non fuisse obviam factus mihi! Dein utinam occurrisses caecus! Et super his habe,” inquit, “tertiam: utinam non ad seriorem pervenias aetatem nec mihi denuo obviam occurras!”
73) Vulpes et Nauta
Vulpes, volens mare transire, rogavit nautam ut se transferret; quod, naulo constituto, nauta fecit. Cum autem iam ad aliud litus ventum fuisset, nauta petiit naulum. At vulpes minxit super caudam et aspersit oculos nautae et quasi excaecavit eum, et saltavit ad terram extra navem. Et dixit nauta, “Malum salarium reddidisti mihi.” Cui vulpes, “Aliter fieri non potuit, iuxta illud quod scriptum est: Servitium, dico, perdit qui servit iniquo.”
74) Lupus et Nauta
Lupus, in aliam regionem transiturus, venit ad fluvium et nautam rogavit ut ipsum in navicula sua transportaret; “Dabo,” inquit, “quod volueris; tantum me recipiat navis.” Iussus est ergo intrare, et navis soluta est a litore. Tunc ait lupus homini, “Dic modo quid mercedis tibi daturus sum.” “Tria vera,” inquit, “mihi dicas pro pretio.” Placuit hoc lupo, et statim unum protulit: “Bene facit, qui benefacit.” Post haec, medio iam in flumine transito, protulit secundum: “Qui sic non facit, peius facit.” Homo exegit tertium. Cui lupus, “Tertium non habeo prae manibus, sed interim quod litori approximamus, inde cogitabo.” Illis ergo prope litus factis, lupus saltu se de nave extulit et, in sicco constitutus, “Quidquid boni perverso fit,” ait, “perditum est ex integro.”
75) Lupi et Rusticus
Rusticus arietem excoriatum portavit ad forum, quem lupi consequebantur. Quibus rusticus, “Quamdiu me sequi proponitis?” Cui lupi, “Quamdiu? Quamdiu arietem portabis.” Et ait rusticus, “Malo arietem dimittere quam tales comites habere.” Et statim arietem proiicit.
76) Lupus et Puer Mendax
Puer mendax, qui patris gregem pascebat, libenter alios ludificabatur. Aliquando ingentem clamorem sustulit, “Auxilio venite; lupus adest!” Accurrunt propere rustici et ridentur. Proximo mense, hunc dolum repetivit. Paulo post, re vera lupus apparet. Iam rursus clamat, “Auxilio venite; lupus adest!” At nemo accurrit. Maiore voce clamat, lacrimat, eiulat; frustra omnia. “Tertium nos decipere vult,” inquiunt rustici. Ita lupus in gregem irrupit et plurimas oves dilaniavit.
77) Lupus Parvulus et Pastor
Pastor, lupum parvulum cum invenisset, eum penes se enutrivit ac, ubi adolevit, pecudes ex vicinis armentis rapere docuit. Quod lupus cum egregie didicisset, “Cave,” olim pastori ait, “ne me rapiendi artem postquam docueris, multas ex tuis gregibus oves desideres.”
78) Lupus cum Canibus Nutritus
Pastor, cum lupi catulum recens natum invenisset, sublatum una cum canibus nutrivit. Postquam autem adolevit, si lupus aliquis forte rapuisset ovem, eum ille quoque cum ceteris canibus insequebatur. At si quando canes eum insequi non valerent et defessi redirent, ipse tamen pergebat donec illum assecutus, secum utpote lupus praedae particeps esset, atque deinde revertebatur. Sin autem lupus nullus in gregem insiliens ovem abripuisset, tum ipse furtim necabat et una cum canibus comedebat; donec pastor, re cognita, eum arbori suspensum occidit.
79) Lupi et Canes, Amici
Lupi canibus olim dixere, “Quid, cum omnino nobis similes sitis, eadem quoque nobiscum mente ut fratres non estis? Et sane nihil a vobis, nisi voluntate, discrepamus. Nos enim in libertate vivimus, vos hominibus subiecti et servi, verberibus obnoxii, vinculis ad collum pressi, et custodiendis gregibus addicti; cum vero cibum sumunt, vobis ossa tantum obiiciunt. Quapropter si nostra vobis amicitia grata est, greges omnes in nostram potestatem tradite omniaque communia erunt, atque nobiscum ad satietatem vescemini.” His dictis paruere canes sed, vix in speluncam cum lupis ingressi, statim ab ipsis dilacerati sunt.
80) Lupus et Canes Duo
Lupus, ex alta specula contemplatus canes geminos, gregis ovium custodes, inter se pugnantes et sese mutuis morsibus dilacerantes, spem concepit posse tuto oves invadere. Magno igitur impetu in oves delatus, cum unam oppido pinguem rapuisset, concite fugiebat. Canes, id conspicati, omissa domestica pugna, lupum fugientem assecuti, tantis illum affecere vulneribus ut vix posset evadere. Cum autem mox ab alio lupo interrogaretur cur solus gregem esset adortus, ubi tam validi erant propugnatores, “Domestica,” inquit, “pugna deceptus sum.”