×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-03-16

07-03-16

Quid Bush in Columbia dixerit 16.03.2007, klo 09.08 Praesidens George Bush, dum varias civitates Americae Latinae circumlustrat, die Martis in Columbiam venit. Bogotae, in urbe principe huius civitatis, ubi incolumitati suae consulens nonnisi sex horas mansit, praesidentem Alvaro Uribelle maxime in eo laudavit, quod summo studio adversus mercaturam drogarum pugnare pergeret. Bush promisit se ei novis subsidiis opitulaturum esse, ut regimini Columbiae contra bellatores tectos et duces drogarum dimicanti succurreret.

(Reijo Pitkäranta) Foedus Iaponiae et Australiae 16.03.2007, klo 09.07 Australia et Iaponia foedus securitatis icerunt, quo facto hae civitates, quae bello altero mundano hostes acerbissimae fuissent, tamen artissima societate inter se coniunctae sunt. Pactores et tabularum subscriptores erant principes ministri John Howard et Shinzo Abe, qui conventum communem de ea re in urbe Tokio habuerunt. Moderatores negaverunt novam cooperationem contra Sinas agere, cum antea dixissent se de sumptibus militaribus ibidem auctis sollicitos esse.

(Reijo Pitkäranta) Memoria stragis Matritensis 16.03.2007, klo 09.06 Die Dominico (11.3.) tres anni acti erant ab ictu terroristico funestissimo in urbe Matrito effecto, quo paene ducenti homines occisi et amplius mille octingenti sauciati sunt.

Ad memoriam mortuorum recolendam in uno ex iis tribus locis, quibus facinus perpetratum erat, monumentum vitreum cylindroides revelatum est: inter caerimoniam, cui etiam rex Hispaniae Iohannes Carolus cum coniuge Sophia aderat, silentium triste quinque minutarum actum est.

(Reijo Pitkäranta) Februarius in Finnia gelidior 16.03.2007, klo 09.06 Fuerit iam sane in eo, ut clima orbis terrarum paulatim calefiat, at certe mensis Februarius in Finnia compluribus gradibus Celsianis gelidior fuit quam fieri solet. Id ita se habere vel inde apparet, quod in paroechia Salla, quae in Lapponia sita est, temperatura quodam die Februario usque ad quadraginta fere gradus infra zerum descendit. Mensis autem Ianuarius apud nos mirum quantum mitis fuit, quo factum est, ut temperatura totius hiemis media in Finnia mensuram consuetam non excederet.

(Reijo Pitkäranta) Harrius Potter Latine redditus 16.03.2007, klo 09.05 Constat seriem librorum de Harrio Potter narrantium a scriptrice Anglica J.K. Rowling creatam esse.

Peter Needham, qui linguam Latinam in collegio Eton iam triginta annos docet, duo huius seriei volumina ex Anglico in Latinum convertit: quorum librorum prior, Harrius Potter et Philosophi Lapis , anno bis millesimo tertio (2003) editus est, posterior autem, qui Harrius Potter et Camera Secretorum inscribitur, hoc anno ineunte in lucem venit.

(Maija Ketoluoto-Nurminen)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-03-16 07-03-16 07-03-16 07-03-16 07-03-16 16/07/03 07-03-16 07-03-16 07-03-16

Quid Bush in Columbia dixerit 16.03.2007, klo 09.08 Praesidens George Bush, dum varias civitates Americae Latinae circumlustrat, die Martis in Columbiam venit. What Bush will say in Colombia 16.03.2007, klo 09.08 President George Bush, while touring various Latin American cities, arrived in Colombia on Tuesday. Bogotae, in urbe principe huius civitatis, ubi incolumitati suae consulens nonnisi sex horas mansit, praesidentem Alvaro Uribelle maxime in eo laudavit, quod summo studio adversus mercaturam drogarum pugnare pergeret. Bush promisit se ei novis subsidiis opitulaturum esse, ut regimini Columbiae contra bellatores tectos et duces drogarum dimicanti succurreret.

(Reijo Pitkäranta) Foedus Iaponiae et Australiae 16.03.2007, klo 09.07 Australia et Iaponia foedus securitatis icerunt, quo facto hae civitates, quae bello altero mundano hostes acerbissimae fuissent, tamen artissima societate inter se coniunctae sunt. Pactores et tabularum subscriptores erant principes ministri John Howard et Shinzo Abe, qui conventum communem de ea re in urbe Tokio habuerunt. Moderatores negaverunt novam cooperationem contra Sinas agere, cum antea dixissent se de sumptibus militaribus ibidem auctis sollicitos esse.

(Reijo Pitkäranta) Memoria stragis Matritensis 16.03.2007, klo 09.06 Die Dominico (11.3.) tres anni acti erant ab ictu terroristico funestissimo in urbe Matrito effecto, quo paene ducenti homines occisi et amplius mille octingenti sauciati sunt. ||||||||||Madrid|||||||||||| Three years have passed since the very deadly terrorist attack in the city of Madrid, in which nearly two hundred people were killed and more than eighteen hundred were injured.

Ad memoriam mortuorum recolendam in uno ex iis tribus locis, quibus facinus perpetratum erat, monumentum vitreum cylindroides revelatum est: inter caerimoniam, cui etiam rex Hispaniae Iohannes Carolus cum coniuge Sophia aderat, silentium triste quinque minutarum actum est. ||||||||||||||||||||ceremony|||||||||||||||| To commemorate the dead, a glass cylindrical monument was unveiled at one of the three locations where the crime was perpetrated: during the ceremony, which was also attended by King of Spain Juan Carlos with his wife Sofia, a solemn silence was observed for five minutes.

(Reijo Pitkäranta) Februarius in Finnia gelidior 16.03.2007, klo 09.06 Fuerit iam sane in eo, ut clima orbis terrarum paulatim calefiat, at certe mensis Februarius in Finnia compluribus gradibus Celsianis gelidior fuit quam fieri solet. (Reijo Pitkäranta) February in Finland was colder than usual, as of 16.03.2007, at 09:06. It has certainly been the case that the climate of the Earth is gradually warming up, but certainly the month of February in Finland was several degrees Celsius colder than it usually is. Id ita se habere vel inde apparet, quod in paroechia Salla, quae in Lapponia sita est, temperatura quodam die Februario usque ad quadraginta fere gradus infra zerum descendit. Id||||||||||Salla||||||||||||||||| And so it can be seen from this that in the parish of Salla, which is located in Lapland, the temperature on a certain day in February dropped to nearly forty degrees below zero. Mensis autem Ianuarius apud nos mirum quantum mitis fuit, quo factum est, ut temperatura totius hiemis media in Finnia mensuram consuetam non excederet. However, the month of January was remarkably mild for us, which resulted in the average temperature for the entire winter in Finland not exceeding the usual measure.

(Reijo Pitkäranta) Harrius Potter Latine redditus 16.03.2007, klo 09.05 Constat seriem librorum de Harrio Potter narrantium a scriptrice Anglica J.K. (Reijo Pitkäranta) Harry Potter translated into Latin 16.03.2007, at 09.05 It is established that the series of books about Harry Potter written by the English author J.K. Rowling creatam esse.

Peter Needham, qui linguam Latinam in collegio Eton iam triginta annos docet, duo huius seriei volumina ex Anglico in Latinum convertit: quorum librorum prior, Harrius Potter et Philosophi Lapis , anno bis millesimo tertio (2003) editus est, posterior autem, qui Harrius Potter et Camera Secretorum inscribitur, hoc anno ineunte in lucem venit. Peter|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||

(Maija Ketoluoto-Nurminen)