×

我們使用cookies幫助改善LingQ。通過流覽本網站,表示你同意我們的 cookie 政策.

image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 8: Iosephus III

Lhomond Epitome 8: Iosephus III

55. Iacobus filios suos in Aegyptum mittit ad emendam annonam, sed filium minimum natu secum retinet

Ex aliis quoque regionibus conveniebatur in Aegyptum ad emendam annonam. Eadem necessitate compulsus Iacobus misit illuc filios suos. Itaque profecti sunt fratres Iosephi; sed pater retinuit domi natu minimum, qui vocabatur Beniaminus. Timebat enim ne quid mali ei accideret in itinere. Beniaminus ex eadem matre natus erat qua Iosephus, ideoque ei longe carior erat quam ceteri fratres.

56. Iosephus fratribus recognitis non vult statim indicare quis ipse sit

Decem fratres, ubi in conspectum Iosephi venerunt, eum proni venerati sunt. Agnovit eos Iosephus, nec ipse est cognitus ab eis. Noluit indicare statim quis esset, sed eos interrogavit tanquam alienos: “unde venistis, et quo consilio?” Qui responderunt: “profecti sumus e regione Chanaan ut emamus frumentum.” “Non est ita,” inquit Iosephus; “sed venistis huc animo hostili: vultis explorare nostras urbes et loca Aegypti parum munita.” At illi: “minime,” inquiunt; “nihil mali meditamur. Duodecim fratres sumus; minimus retentus est domi a patre; alius vero non superest.”

57. Iosephus unum ex fratribus obsidem retinet, donec Beniaminus ad adducatur.

Illud Iosephum angebat quod Beniaminus cum ceteris non aderat. Quare dixit eis: “experiar an verum dixeritis; maneat unus ex vobis obses apud me, dum adducatur huc frater vester minimus. Ceteri, abite cum frumento.” Tunc coeperunt inter se dicere: “merito haec patimur; crudeles fuimus in fratrem nostrum; nunc poenam huius sceleris luimus.” Putabant haec verba non intellegi a Iosepho, quia per interpretem cum eis loquebatur.

58. Iosephi fratres dimittuntur

Iosephus iussit fratrum saccos impleri tritico, et pecuniam quam attulerant reponi in ore saccorum; addidit insuper cibaria in viam. Deinde dimisit eos, praeter Simeonem, quem retinuit obsidem. Itaque profecti sunt fratres Iosephi; et quum venissent ad patrem, narraverunt ei omnia quae sibi acciderant. Quum aperuissent saccos, ut effunderent frumenta, mirantes repererunt pecuniam.

59. Iacobus Beniaminum dimittere non vult

Iacobus, ut audivit Beniaminum arcessi a praefecto Aegypti, cum gemitu questus est. “Orbum me liberis fecistis: Iosephus mortuus est; Simeon retentus est in Aegypto; Beniaminum vultis abducere. Haec omnia mala in me recidunt; non dimittam Beniaminum; nam si quid ei adversi acciderit in via, non potero ei superstes vivere; sed dolore oppressus moriar.”

60. Iacobi filii patri dicunt se praefectum Aegypti sine Beniamino adire non posse

Postquam consumpti sunt cibi quos attulerant, Iacobus dixit filiis suis: “proficiscimini iterum in Aegyptum, ut ematis cibos.” Qui responderunt: :non possumus adire praefectum Aegypti sine Beniamino; ipse enim iussit illum ad se adduci.” “Cur,” inquit pater, “mentionem fecistis de fratre vestro minimo?” “Ipse,” inquiunt, “nos interrogavit an pater viveret, an alium fratrem haberemus. Respondimus ad ea quae sciscitabatur; non potuimus praescire eum dicturum esse: adducite huc fratrem vestrum.”

61. Iacobus tandem eorum precibus flectitur et Beniaminum iis committit

Tunc Iudas, unus e filiis Iacobi, dixit patri: “committe mihi puerum; ego illum recipio in fidem meam; ego servabo, ego reducam illum ad te; nisi fecero, huius rei culpa in me residebit. Si voluisses eum statim dimittere, jam secundo huc rediissemus.” Tandem victus pater annuit: “quoniam necesse est,” inquit, “proficiscatur Beniaminus vobiscum. Deferte viro munera et duplum pretium, ne forte errore factum sit ut vobis redderetur prior pecunia.”

62. Iosephus iubet lautum convivium fratribus parari

Nuntiatum est Iosepho eosdem viros advenisse, et cum eis parvulum fratrem. Iussit Iosephus eos introduci domum, et lautum parari convivium. Illi porro metuebant ne arguerentur de pecunia quam in saccis repererant; quare purgaverunt se apud dispensatorem Iosephi. “Iam semel,” inquiunt, “huc venimus; reversi domum, invenimus pretium frumenti in saccis. Nescimus quonam casu id factum fuerit; sed eamdem pecuniam reportavimus.” Quibus dispensator ait: “bono animo estote.” Deinde adduxit ad illos Simeonem, qui retentus fuerat.

63. Fratres ad Iosephum adducuntur

Deinde Iosephus ingressus est in conclave; ubi sui eum fratres exspectabant, qui eum venerati sunt offerentes munera. Iosephus eos clementer salutavit, interrogavitque: “salvusne est senex ille quem vos patrem habetis? Vivitne adhuc?” Qui responderunt: “salvus est pater noster; adhuc vivit.” Iosephus autem, coniectis in Beniaminum oculis, dixit: “iste est frater vester minimus, qui domi remanserat apud patrem?” Et rursus: “Deus sit tibi propitius, fili mi”; et abiit festinans, quia commotus erat animo, et lacrimae erumpebant.

64. Iosephus dispensatorem iubet scyphum suum argenteum in sacco Beniamini occulte ponere

Iosephus, lota facie, regressus continuit se, et iussit apponi cibos. Tum distribuit escam unicuique fratrum suorum; sed pars Beniamini erat quintuplo major quam ceterorum. Peracto convivio, Iosephus dat negotium dispensatori ut saccos eorum impleat frumento, pecuniam simul reponat, et insuper scyphum suum argenteum in sacco Beniamini recondat. Ille fecit diligenter quod iussus fuerat.

65. Iosephus dispensatori mandata dat ut fratres modo profectos assequatur

Fratres Iosephi sese in viam dederant, necdum procul ab urbe aberant. Tunc Iosephus vocavit dispensatorem domus suae, eique dixit: “persequere viros, et quum eos assecutus fueris, illis dicito: quare injuriam pro beneficio rependistis? Subripuistis scyphum argenteum quo dominus meus utitur; improbe fecistis.” Dispensator mandata Iosephi perfecit: ad eos confestim advolavit; furtum exprobavit, rei indignitatem exposuit.

66. Scyphus in Beniamini sacco deprehenditur

Fratres Iosephi responderunt dispensatori: “istud sceleris longe a nobis alienum est; nos, ut tute scis, retulimus bona fide pecuniam repertam in saccis; tantum abest ut furati simus scyphum domini tui. Apud quem furtum deprehensum fuerit, is morte mulctetur.” Continuo deponunt saccos et aperiunt; quos ille scrutatus invenit scyphum in sacco Beniamini.

67. Fratres Iosephi maerore oppressi in urbem revertuntur

Tunc fratres Iosephi moerore oppressi revertuntur in urbem. Adducti ad Iosephum, sese abiecerunt ad pedes illius. Quibus ille: “quomodo,” inquit, “potuistis hoc scelus admittere?” Iudas respondit: “fateor, res est manifesta; nullam possumus excusationem affere, nec audemus petere veniam aut sperare; nos omnes erimus servi tui.” “Nequaquam,” ait Iosephus; “sed ille apud quem inventus est scyphus erit mihi servus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum.”

68. Iudas orat ut ipse pro Beniamino in servitutem addicatur

Tunc Iudas accedens propius ad Iosephum: “te oro,” inquit, “Domine mi, ut bona cum venia me audias. Pater unice diligit puerum; nolebat primo eum dimittere; non potui id ab eo impetrare, nisi postquam spopondi eum tutum ab omni periculo fore. Si redierimus ad patrem sine puero, ille moerore confectus morietur. Te oro atque obsecro ut sinas puerum abire, meque pro eo addicas in servitutem; ego poenam, qua dignus est, mihi sumo et exsolvam.”

69. Iosephus fratribus se notum facit

Interea Iosephus continere se vix poterat; quare iussit Aegyptios adstantes recedere. Tum flens dixit magna voce: “ego sum Iosephus; vivitne adhuc pater meus?” Non poterant respondere fratres eius nimio timore perturbati. Quibus ille amice: “accedite,” inquit, “ad me: ego sum Iosephus, frater vester, quem vendidistis mercatoribus euntibus in Aegyptum; nolite timere: Dei providentia id factum est ut ego saluti vestrae consulerem.”

70. Iosephus fratres hortatur ut cum patre in Aegyptum commigrent

Iosephus haec locutus fratrem suum Beniaminum complexus est, eumque lacrimis conspersit. Deinde ceteros quoque fratres collacrimans osculatus est. Tum demum illi cum eo fidenter locuti sunt. Quibus Iosephus: “ite,” inquit, “properate ad patrem meum, eique nuntiate filium suum vivere, et apud Pharaonem plurimum posse; persuadete illi ut in Aegyptum cum omni familia commigret.”

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Lhomond Epitome 8: Iosephus III |||III Lhomond Epitome 8: Joseph III Lhomond Epitome 8: Joseph III Epitome di Lhomond 8: Giuseppe III Lhomond Epítome 8: José III

55\\. Iacobus filios suos in Aegyptum mittit ad emendam annonam, sed filium minimum natu secum retinet |||||||to buy|grain supply||||||"holds back" |||||envia||emendar|mantimento|||mínimo||com ele|retém Jacob sends his sons to Egypt to buy grain, but he retains the youngest son with him. Santiago, una provisión diaria de sus hijos para pasar a Egipto, lo envió a hacer las paces, pero conserva con él al hijo de un mínimo de ancianos de la

Ex aliis quoque regionibus conveniebatur in Aegyptum ad emendam annonam. ||||was gathered||||to buy|grain supply |outros|||||||comprar|grão From other regions as well, people were gathering in Egypt to buy grain. Eadem necessitate compulsus Iacobus misit illuc filios suos. ||"compelled by necessity"|||"to that place"|| a mesma||||||| Compelled by the same necessity, Jacob sent his sons there. El mismo Santiago lo arrojó allí, constreñido por la necesidad de sus propios hijos. Itaque profecti sunt fratres Iosephi; sed pater retinuit domi natu minimum, qui vocabatur Beniaminus. |||||||"kept at home"||||||Benjamin |||||||retiveu||||||Benjamim Sus hermanos, por tanto, se han ido a causa de José; pero su padre se quedó en casa por nacimiento del menor: y el que se llamaba Benjamín. Timebat enim ne quid mali ei accideret in itinere. ||||||"might happen to"|| Porque temía que no lo hiciera, entonces algo malo le pasaría a ella, de alguna manera. Beniaminus ex eadem matre natus erat qua Iosephus, ideoque ei longe carior erat quam ceteri fratres. ||||||||and therefore|||dearer|||other brothers| Beniaminus en el que nació, la madre de José, del mismo y, por tanto, para él, es mucho más precioso que lo que era el resto de los hermanos.

56\\. Iosephus fratribus recognitis non vult statim indicare quis ipse sit ||having recognized||||||| Tan pronto como sus hermanos, José no quiera dar a conocer a ningún hombre, será sujeto a la Recognitio

Decem fratres, ubi in conspectum Iosephi venerunt, eum proni venerati sunt. |||||||||bowed down to| ||||presença||vieram||prostrados|veneraram| Los diez hermanos y hermanas, cuando llegaron a la presencia de José, lo veneraron de frente. Agnovit eos Iosephus, nec ipse est cognitus ab eis. conheceu||||ele|||| Los confesó, Josefo por su nombre, ni él mismo es conocido por los demás. Noluit indicare statim quis esset, sed eos interrogavit tanquam alienos: “unde venistis, et quo consilio?”  Qui responderunt: “profecti sumus e regione Chanaan ut emamus frumentum.” “Non est ita,” inquit Iosephus; “sed venistis huc animo hostili: vultis explorare nostras urbes et loca Aegypti parum munita.”  At illi: “minime,” inquiunt; “nihil mali meditamur. |||||||||||||||||||||||"we may buy"|||||||||||hostile intent|||||||||fortified|||"Not at all"||||"we intend" não quis||imediatamente||||||||||||plano||||||||para||||||||||||||||||||pouco|munita||||||| He did not want to indicate immediately who he was, but he asked them as if they were strangers: 'Where have you come from, and for what purpose?' They replied: 'We have come from the region of Canaan to buy grain.' 'It is not so,' said Joseph; 'but you have come here with a hostile intent: you wish to explore our cities and the poorly fortified places of Egypt.' But they said: 'Not at all,' they replied; 'we plan no evil.' No quiso contar de inmediato de qué se trataba, pero otros como ellos preguntaron: "¿De dónde vienes y de dónde diseñas?" Y ellos dijeron: "Somos de la tierra de Canaán, para comprar comida, sacar el maíz". "No", dijo José; "Los acosados por la hostilidad, ¿pero viniste aquí ?: ¿Quieres que espíe nuestras ciudades y otros lugares de Egipto, una pequeña ciudad fortificada". Pero dijeron: "en absoluto", dijeron; "Nada malo o de diseño. Duodecim fratres sumus; minimus retentus est domi a patre; alius vero non superest.” ||||"kept at home"||||||||"remains alive" ||||retido||||||||sobrevive We are twelve brothers; the youngest has been kept at home by our father; another truly is no longer alive.' Somos doce hermanos; el más joven es este día, fue retenido en casa por su padre; no queda, y otro después ".

57\\. 57\. Iosephus unum ex fratribus obsidem retinet, donec Beniaminus ad adducatur. ||||"hostage"|"holds back"||||be brought along ||||refém|||||seja levado José, uno de los hermanos como rehén para retenerlo, hasta que los hijos de Benjamín se den cuenta.

Illud Iosephum angebat quod Beniaminus cum ceteris non aderat. ||"was troubling"||||"the others"||was not present aquilo||incomodava||||||estava presente Está detrás de José, Benjamín, yo y el resto de ellos era que no debían demorarse. Quare dixit eis: “experiar an verum dixeritis; maneat unus ex vobis obses apud me, dum adducatur huc frater vester minimus. |||"I will test"||||||||hostage||||"is brought here"|||| |||||||permaneça|||||||||||| Por qué dijo: "Trato de decir la verdad; si uno de ustedes es un rehén mío, siempre y cuando traiga a su hermano menor que venga aquí. Ceteri, abite cum frumento.”  Tunc coeperunt inter se dicere: “merito haec patimur; crudeles fuimus in fratrem nostrum; nunc poenam huius sceleris luimus.”  Putabant haec verba non intellegi a Iosepho, quia per interpretem cum eis loquebatur. |||"grain" or "wheat"|||||||||cruel to brother|"we were"||||||"of this"|"of the crime"|"we atone for"|||||"be understood"|||||||| ||||então|começaram||||||padecemos|cruéis|||||||deste|crime|||||||||||||| Otros, van con el grano ". Entonces empezaron a decirse unos a otros: "'En verdad somos; nuestro hermano, en que fuimos crueles; ahora expía la pena por este crimen ". Pensaron que estas cosas no se pueden entender por las palabras de José, porque les habló a través de un intérprete.

58\\. Iosephi fratres dimittuntur Joseph's brothers are released Los hermanos de José despedidos

Iosephus iussit fratrum saccos impleri tritico, et pecuniam quam attulerant reponi in ore saccorum; addidit insuper cibaria in viam. |||||||||had brought back|"to be returned"|||||||| |||||trigo||||trouxeram||||||||| Joseph ordered the brothers' sacks to be filled with wheat, and the money they had brought to be placed in the mouths of the sacks; he also added provisions for the journey. José ordenó a sus hermanos que se llenaran de grano los costales de los hombres, y que el dinero que él había traído se volviera a poner en la boca de su costal; Añadió, además, que les proporcionó el camino. Deinde dimisit eos, praeter Simeonem, quem retinuit obsidem. ||||Simeon|||"as a hostage" ||||Simão|||como refém Then he dismissed them, except for Simeon, whom he kept as a hostage. Luego los despidió, además del 'Simeón', a quien retuvo como rehén. Itaque profecti sunt fratres Iosephi; et quum venissent ad patrem, narraverunt ei omnia quae sibi acciderant. |||||||||||||||"had happened to" Sus hermanos, por tanto, se han ido a causa de José; y eso cuando vino a su padre: y le contaron todo lo que había sucedido. Quum aperuissent saccos, ut effunderent frumenta, mirantes repererunt pecuniam. |"had opened"|||"to pour out"|grain||"they found"| |||||||encontraram| Cuando abrió la puerta, los sacos de los hombres, mientras derramaban su maíz y sus palabras, tenían hombres suficientes para el dinero.

59\\. Iacobus Beniaminum dimittere non vult |Benjamin||| ||deixar|| James no quiere soltar a Benjamín,

Iacobus, ut audivit Beniaminum arcessi a praefecto Aegypti, cum gemitu questus est. ||||to be summoned||the governor||||complained with groaning| |||||||||gemido|| Santiago dice que escuchó a Benjamín convocado por el prefecto de Egipto, con un suspiro entendiéndolo. “Orbum me liberis fecistis: Iosephus mortuus est; Simeon retentus est in Aegypto; Beniaminum vultis abducere. "Bereaved" or "deprived of children"||||||||||||||"take away" Orbum||||||||||||||levar "Huérfanos mis hijos: José ha muerto; Simeon fue detenido en Egipto Benjamín para ser retirado. Haec omnia mala in me recidunt; non dimittam Beniaminum; nam si quid ei adversi acciderit in via, non potero ei superstes vivere; sed dolore oppressus moriar.” |||||"fall upon"|||||||||||||||survive him||||"overwhelmed"| |todas as coisas|males|||recidem||||||||adverso|||||||||||oprimido|morrerei Esto es todo lo que está mal contra mí, será devuelto; No dejaré a Benjamín; Porque si él pudiera venir a él en el viaje que tú, yo no puedo ir a él, para vivir, para sobrevivir; Pero muere de dolor ".

60\\. Iacobi filii patri dicunt se praefectum Aegypti sine Beniamino adire non posse |||||governor|||Benjamin|approach|| |||||||||ir|| Son James para decir que pueden cargar a Egipto sin visitar Beniamino

Postquam consumpti sunt cibi quos attulerant, Iacobus dixit filiis suis: “proficiscimini iterum in Aegyptum, ut ematis cibos.” Qui responderunt: :non possumus adire praefectum Aegypti sine Beniamino; ipse enim iussit illum ad se adduci.”  “Cur,” inquit pater, “mentionem fecistis de fratre vestro minimo?”  “Ipse,” inquiunt, “nos interrogavit an pater viveret, an alium fratrem haberemus. |"consumed"|||||||||"set out"|||||"you buy"|||||||||||||||||"to be brought"|"Why"||||||||||||||||||| |||||trouxeram||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||| Una vez consumida la comida que desahogaba a sus hijos, Santiago dijo: "Voy a Egipto a comprar comida". Y ellos dijeron: No podemos ir al prefecto de Egipto sin Benjamín; y mandó que le trajeran, porque él mismo ". "¿Por qué", dijo el padre, "mencionó a su hermano?" “Él”, dicen, “Padre, le preguntamos si estaba vivo o con otro hermano. Respondimus ad ea quae sciscitabatur; non potuimus praescire eum dicturum esse: adducite huc fratrem vestrum.” ||||"was inquiring"|||"foresee" or "predict"||"going to say"||||| ||||perguntava|||prever||diria||trazei||irmão|vosso Dijimos a las cosas que preguntó; no podíamos saber de antemano que iba a decir: tráiganlos aquí, el hermano de uno de ustedes ".

61\\. Iacobus tandem eorum precibus flectitur et Beniaminum iis committit |||prayers|"is persuaded"|||| |||orações|se deixa levar||||confia Los de Benjamín, por sus oraciones, volviéndose, y por fin confía a Santiago,

Tunc Iudas, unus e filiis Iacobi, dixit patri: “committe mihi puerum; ego illum recipio in fidem meam; ego servabo, ego reducam illum ad te; nisi fecero, huius rei culpa in me residebit. |Judas||||||||||||"I take responsibility"|||||||||||||"of this"|||||"will remain" Then Judas, one of the sons of James, said to his father: Entrust the boy to me; I receive him into my faith; I will keep, I will bring him back to you; unless I do it, the fault of this thing will remain in me. Entonces Judas, uno de los hijos de Jacob, dijo: "Engendra un hijo; Le pregunté la fe en la palabra que en mi; Yo también te guardaré, y te lo traeré; pero lo hago, para que me quede, en el pago íntegro de esta cosa. Si voluisses eum statim dimittere, jam secundo huc rediissemus.” Tandem victus pater annuit: “quoniam necesse est,” inquit, “proficiscatur Beniaminus vobiscum. ||||||||"we would have returned"||"having been conquered"||"nodded in agreement"|||||"let him go"|| |||imediatamente|dimitir||||||||||||||| If you had wished to release him immediately, we would have returned here already for the second time.” At length, the defeated father assented, "since it is necessary," said he, "that Benjamin should go with you." Si hubieras querido que los dejara ir de inmediato, aquí, ahora que el segundo regresara ". Por fin, vencido por el padre, y llamado con: "Todo debe ser", dijo, "ahora se va a Benjamín contigo. Deferte viro munera et duplum pretium, ne forte errore factum sit ut vobis redderetur prior pecunia.” "Bring" or "Deliver"||gifts or offerings||double the amount|||||||||"be returned"|| |||||||||||||redisse|| Bring the man a present and double the price, lest it may have happened by mistake that the first money should be returned to you.” Dar el hombre pagará el precio, por lo que puede ser que se restaure antes de su dinero ".

62\\. Iosephus iubet lautum convivium fratribus parari |orders|sumptuous||| |manda|lato|banquete||preparar

Nuntiatum est Iosepho eosdem viros advenisse, et cum eis parvulum fratrem. |||the same men||had arrived||||| |||||chegaram||||| Iussit Iosephus eos introduci domum, et lautum parari convivium. |||be brought in|||"sumptuous" or "lavish feast"|| Illi porro metuebant ne arguerentur de pecunia quam in saccis repererant; quare purgaverunt se apud dispensatorem Iosephi. |furthermore|They feared||be accused of||||||had found||"they cleared"|||| ||||||||||||purgaram|||| “Iam semel,” inquiunt, “huc venimus; reversi domum, invenimus pretium frumenti in saccis. |"once"|||||||||| Nescimus quonam casu id factum fuerit; sed eamdem pecuniam reportavimus.”  Quibus dispensator ait: “bono animo estote.”  Deinde adduxit ad illos Simeonem, qui retentus fuerat. |"by what"|"circumstance" or "event"||||||||||||||||||||| ||||||mas|a mesma||||||||estai||levou|||||retido|

63\\. Fratres ad Iosephum adducuntur |||are brought |||são levados

Deinde Iosephus ingressus est in conclave; ubi sui eum fratres exspectabant, qui eum venerati sunt offerentes munera. |||||meeting room||||||||||| |||||conclave|||||||||||presentes Then Joseph entered the chamber; where his brothers were waiting for him, and they honored him by offering gifts. Iosephus eos clementer salutavit, interrogavitque: “salvusne est senex ille quem vos patrem habetis? ||kindly||"and asked"|"is he well"||||||| Vivitne adhuc?”  Qui responderunt: “salvus est pater noster; adhuc vivit.”  Iosephus autem, coniectis in Beniaminum oculis, dixit: “iste est frater vester minimus, qui domi remanserat apud patrem?”  Et rursus: “Deus sit tibi propitius, fili mi”; et abiit festinans, quia commotus erat animo, et lacrimae erumpebant. "Does he live?"||||||||||||"having cast"|||||||||||||||||||||||||||||||Tears burst forth.|

64\\. Iosephus dispensatorem iubet scyphum suum argenteum in sacco Beniamini occulte ponere |||silver cup|||||Benjamin's|| |||cálice|||||||

Iosephus, lota facie, regressus continuit se, et iussit apponi cibos. |washed his face|||||||to be served| |lota|||||||| Josephus, having washed his face, returned, and restrained himself, and ordered food to be served. Tum distribuit escam unicuique fratrum suorum; sed pars Beniamini erat quintuplo major quam ceterorum. ||||||||||five times greater|||"of the others" Peracto convivio, Iosephus dat negotium dispensatori ut saccos eorum impleat frumento, pecuniam simul reponat, et insuper scyphum suum argenteum in sacco Beniamini recondat. "Having completed"|||||steward|||||grain|||"put back"|||silver cup||||||"store away" após|||||dispensador||||impletar|trigo|||reponha||além disso|||prateado||saco|de Benjamim|reconda Ille fecit diligenter quod iussus fuerat. Ele fez diligentemente o que lhe foi ordenado.

65\\. Iosephus dispensatori mandata dat ut fratres modo profectos assequatur |steward||||||"having departed"|"to overtake" |dispensador||||||proficar|alcance Joseph gives instructions to the steward to catch up with the brothers who have just left

Fratres Iosephi sese in viam dederant, necdum procul ab urbe aberant. ||themselves||||not yet|"far away"|||were not far |||||dederam|ainda não|||| Joseph had given themselves up in the way of the Brothers, were absent from the city, not yet far off. Tunc Iosephus vocavit dispensatorem domus suae, eique dixit: “persequere viros, et quum eos assecutus fueris, illis dicito: quare injuriam pro beneficio rependistis? ||||||"and to him"|||||||"you have overtaken"||||||||"repaid" ||||||||perseguir|os homens||||||||||||rependistes Subripuistis scyphum argenteum quo dominus meus utitur; improbe fecistis.”  Dispensator mandata Iosephi perfecit: ad eos confestim advolavit; furtum exprobavit, rei indignitatem exposuit. "You stole"|silver cup|||||"uses"|"wickedly"|||||||||"flew to"||"reproached"||outrageousness| subtraíram||||||||||||||||advolou|||||

66\\. Scyphus in Beniamini sacco deprehenditur ||||is found in

Fratres Iosephi responderunt dispensatori: “istud sceleris longe a nobis alienum est; nos, ut tute scis, retulimus bona fide pecuniam repertam in saccis; tantum abest ut furati simus scyphum domini tui. |||||"of crime"||||||||"as you know"||||||found in sacks||||"is far from"||"we have stolen"||"cup of your master"|| The brothers of Joseph replied to the steward: "This crime is far from us; We, as you know, reported in good faith the money found in the bags; so far we've stolen your master's cup. Apud quem furtum deprehensum fuerit, is morte mulctetur.”  Continuo deponunt saccos et aperiunt; quos ille scrutatus invenit scyphum in sacco Beniamini. |||"caught" or "discovered"||||"be punished"||"they put down"|||"they open"|||||"cup" or "goblet"||| |||||||será multado|||||||||||||

67\\. 67\\. Fratres Iosephi maerore oppressi in urbem revertuntur ||"sorrow"||||"return to" The brothers of Joseph, overwhelmed with grief, return to the city

Tunc fratres Iosephi moerore oppressi revertuntur in urbem. |||with sorrow|||| |||tristeza||voltam||cidade Adducti ad Iosephum, sese abiecerunt ad pedes illius. |||themselves|"threw themselves down"||| Levados||||||| When they were brought to Josephus, they threw themselves at his feet. Quibus ille: “quomodo,” inquit, “potuistis hoc scelus admittere?”   Iudas respondit: “fateor, res est manifesta; nullam possumus excusationem affere, nec audemus petere veniam aut sperare; nos omnes erimus servi tui.”  “Nequaquam,” ait Iosephus; “sed ille apud quem inventus est scyphus erit mihi servus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum.” ||||||crime or sin||||"I confess"|||||||"bring forward"||"dare" or "have courage"|seek forgiveness|||||||||By no means|||||||||goblet|||||||||| ||||||crime||||||||||||||||||||||||||||||||||||||abite|||| To whom he said: "How could you commit this crime?" Judas replied, "I confess that the matter is clear; we can offer no excuse, nor dare we ask for pardon or hope; we will all be your servants.” "Absolutely not," said Josephus; but the one with whom the cup is found will be my servant; but you go free to your father."

68\\. Iudas orat ut ipse pro Beniamino in servitutem addicatur ||||||||be given over Judas begs him to be tied to slavery on behalf of Benjamin

Tunc Iudas accedens propius ad Iosephum: “te oro,” inquit, “Domine mi, ut bona cum venia me audias. |||"closer"|||||||||||pardon|| Pater unice diligit puerum; nolebat primo eum dimittere; non potui id ab eo impetrare, nisi postquam spopondi eum tutum ab omni periculo fore. |"especially" or "uniquely"|||"Did not want"|||||||||"obtain from"|||||safe from danger|||| Si redierimus ad patrem sine puero, ille moerore confectus morietur. |we return||||||grief|| |||||||tristeza||morrerá Te oro atque obsecro ut sinas puerum abire, meque pro eo addicas in servitutem; ego poenam, qua dignus est, mihi sumo et exsolvam.” ||"and also"|"I beg"||"you allow"||"to depart"|"and myself"|||"you assign"|||||||||||"I will pay" |||||||||||||servidão|||||||||exsolvo I beg you, and I beg you to allow the boy to go away, and ascribe me to slavery in his place; I take to myself and pay the penalty which he deserves.”

69\\. Iosephus fratribus se notum facit

Interea Iosephus continere se vix poterat; quare iussit Aegyptios adstantes recedere. ||contain himself barely||"barely" or "with difficulty"||||Egyptians||withdraw/leave/retreat Tum flens dixit magna voce: “ego sum Iosephus; vivitne adhuc pater meus?”  Non poterant respondere fratres eius nimio timore perturbati. |||||||||||||||||excessive||distressed Quibus ille amice: “accedite,” inquit, “ad me: ego sum Iosephus, frater vester, quem vendidistis mercatoribus euntibus in Aegyptum; nolite timere: Dei providentia id factum est ut ego saluti vestrae consulerem.” |||"Come near"||||||||||||going to Egypt||||||||||||for your safety|"your" or "of you"|"provide for"

70\\. Iosephus fratres hortatur ut cum patre in Aegyptum commigrent ||"urges" or "encourages"||||||"move to" ||||||||migram

Iosephus haec locutus fratrem suum Beniaminum complexus est, eumque lacrimis conspersit. ||||||embraced||||sprinkled with tears ||||||||||aspergiu Deinde ceteros quoque fratres collacrimans osculatus est. |the other brothers||||| Tum demum illi cum eo fidenter locuti sunt. |at last|||||| |então|||||| Quibus Iosephus: “ite,” inquit, “properate ad patrem meum, eique nuntiate filium suum vivere, et apud Pharaonem plurimum posse; persuadete illi ut in Aegyptum cum omni familia commigret.” ||||"hurry" or "make haste"||||"to him"||||||||||"Convince"||||||||"move to"