×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.

image

Breviarium Romanum, Cantica ad Laudes (3)

Cantica ad Laudes (3)

Canticum Ezechiæ (Isa 38:10-24)

Ego dixi: In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi.

Quæsívi resíduum annórum meórum. Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium.

Non aspíciam hóminem ultra, et habitatórem quiétis.

Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, quasi tabernáculum pastórum.

Præcísa est velut a texénte, vita mea: dum adhuc ordírer, succídit me: de mane usque ad vésperam fínies me.

Sperábam usque ad mane, quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea:

De mane usque ad vésperam fínies me: sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba:

Attenuáti sunt óculi mei, suspiciéntes in excélsum.

Dómine, vim pátior, respónde pro me. Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit?

Recogitábo tibi omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ.

Dómine, si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. Ecce, in pace amaritúdo mea amaríssima:

Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret: projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.

Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: non exspectábunt qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.

Vivens vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie: pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.

Dómine, salvum me fac et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini.

Canticum Annæ (3 Reg 2:1-16)

Exsultávit cor meum in Dómino, et exaltátum est cornu meum in Deo meo.

Dilatátum est os meum super inimícos meos: quia lætáta sum in salutári tuo.

Non est sanctus, ut est Dóminus: neque enim est álius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.

Nolíte multiplicáre loqui sublímia, gloriántes:

Recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum, Dóminus est, et ipsi præparántur cogitatiónes.

Arcus fórtium superátus est, et infírmi accíncti sunt róbore.

Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: et famélici saturáti sunt.

Donec stérilis péperit plúrimos: et quæ multos habébat fílios, infirmáta est.

Dóminus mortíficat et vivíficat, dedúcit ad ínferos et redúcit.

Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat.

Súscitat de púlvere egénum, et de stércore élevat páuperem:

Ut sédeat cum princípibus, et sólium glóriæ téneat.

Dómini enim sunt cárdines terræ, et pósuit super eos orbem.

Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.

Dóminum formidábunt adversárii ejus: et super ipsos in cælis tonábit:

Dóminus judicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu Christi sui.

Canticum Moysis (Exod 15:1-22)

Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare.

Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.

Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus. Currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare.

Elécti príncipes ejus submérsi sunt in Mari Rubro: abýssi operuérunt eos, descendérunt in profúndum quasi lapis.

Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos:

Misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ:

Stetit unda fluens, congregátæ sunt abýssi in médio mari.

Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea:

Evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea.

Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.

Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?

Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti:

Et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum.

Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.

Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.

Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine brácchii tui:

Fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.

Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine:

Sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.

Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris:

Fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio ejus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Cantica ad Laudes (3) Songs of Praise (3) Chants de louange (3) Canções de Louvor (3)

Canticum Ezechiæ (Isa 38:10-24) |of Hezekiah|

Ego dixi: In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi. |||half|of the days|of my days|I will go||gates|of the underworld

Quæsívi resíduum annórum meórum. I have sought|the remainder|of the years| Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium. ||I will see|||||of the living

Non aspíciam hóminem ultra, et habitatórem quiétis. |I will look at|man|beyond||the inhabitant|of peace

Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, quasi tabernáculum pastórum. my generation||taken away|||it is rolled up|||||tent|of the shepherds

Præcísa est velut a texénte, vita mea: dum adhuc ordírer, succídit me: de mane usque ad vésperam fínies me. precise||like||weaver|||||I arrange|it cuts off||||||evening|you will finish|

Sperábam usque ad mane, quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea: I was hoping|until||morning|as if|||he crushed|||

De mane usque ad vésperam fínies me: sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba: ||||||||chick|of the swallow||I will cry|I will meditate||dove

Attenuáti sunt óculi mei, suspiciéntes in excélsum. weakened||||looking up||

Dómine, vim pátior, respónde pro me. ||I suffer|answer|| Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit? |shall I say|||will answer||||will have done

Recogitábo tibi omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ. I will consider||||||bitterness|of my soul|

Dómine, si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. |||lives|||such things|||||||you will give life to| Ecce, in pace amaritúdo mea amaríssima: |||bitterness||bitterest

Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret: projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea. ||you have rescued|||||perish|you have cast||||||

Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: non exspectábunt qui descéndunt in lacum, veritátem tuam. ||hell|will confess||||will praise|||will wait||descend|||your truth|

Vivens vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie: pater fíliis notam fáciet veritátem tuam. living|living|||||||today|father|to the sons|a note|will make||

Dómine, salvum me fac et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini. |||||psalms||we will sing|all|days||our|||

Canticum Annæ (3 Reg 2:1-16) |of Anna|

Exsultávit cor meum in Dómino, et exaltátum est cornu meum in Deo meo. has rejoiced|heart|my||||has been exalted|is||my|in||my

Dilatátum est os meum super inimícos meos: quia lætáta sum in salutári tuo. My mouth has been opened||my mouth|my||enemies||for|I have rejoiced|||salvation|

Non est sanctus, ut est Dóminus: neque enim est álius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. ||||||||||besides||||||||

Nolíte multiplicáre loqui sublímia, gloriántes: do not|multiply|speak|sublime|glorying

Recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum, Dóminus est, et ipsi præparántur cogitatiónes. Let them depart|the old things|from|mouth||||of knowledge||||they|prepares|thoughts

Arcus fórtium superátus est, et infírmi accíncti sunt róbore. The bow|of the fortresses|overcome|||the weak|are equipped||strength

Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: et famélici saturáti sunt. Repléti|before||bread||they hired||hungry|satisfied|

Donec stérilis péperit plúrimos: et quæ multos habébat fílios, infirmáta est. Donec|sterile|bore|very many||||had|sons|she became weak|

Dóminus mortíficat et vivíficat, dedúcit ad ínferos et redúcit. Lord|mortifies||gives life|leads down||the underworld||brings back

Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat. |the poor|||enriches|he humbles||raises

Súscitat de púlvere egénum, et de stércore élevat páuperem: He raises||dust|the needy|||dung|raises|the poor

Ut sédeat cum princípibus, et sólium glóriæ téneat. |he sits||with the princes||throne||he may hold

Dómini enim sunt cárdines terræ, et pósuit super eos orbem. |||the hinges|||he placed|||the world

Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: quia non in fortitúdine sua roborábitur vir. ||of his saints|will keep||the wicked||darkness|will be silent|for|||strength||will be strengthened|

Dóminum formidábunt adversárii ejus: et super ipsos in cælis tonábit: |they will fear|his adversaries||||them|||will thunder

Dóminus judicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu Christi sui. |will judge|the borders||||dominion|to his king|||will exalt|horn||

Canticum Moysis (Exod 15:1-22) |Moses|

Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare. let us sing||gloriously||magnified||the horse||rider|he threw down||

Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. my strength|||||||has become||||salvation

Iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. this||||I will glorify||||||I will exalt|

Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus. |like||fighter|Almighty|| Currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare. chariots|of Pharaoh||his army||he threw||

Elécti príncipes ejus submérsi sunt in Mari Rubro: abýssi operuérunt eos, descendérunt in profúndum quasi lapis. the Elected|princes||sunk||||Red|the abyss|overcame||they descended||the deep|like|a stone

Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. right hand|||is magnified|||strength||||has struck|the enemy Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos: ||the multitude|||you have put down|enemies|

Misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. you sent|anger|your|which|devoured|||straw Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ: |||of fury||gathered||waters

Stetit unda fluens, congregátæ sunt abýssi in médio mari. stood|wave|flowing|||abysses||in the middle of|

Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea: |enemy|I will pursue||I will catch|I will divide|spoil|it will be filled||

Evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea. I will unsheathe|sword||will kill|||

Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. he blew||||covered|||they were submerged|||lead|||the violent waters

Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? |like|||fortitude| quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? |like||magnificent|||terrible||||

Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. You extended||||devoured|| Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti: |you were||mercy||people||

Et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum. |you carried|||strength|||habitation||

Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim. They ascended|the people||they were angry||pains|obtained|the inhabitants|of the Philistines

Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan. |were disturbed|||Edom|the strong|Moab|he obtained|tremor|they were frightened|||Canaan

Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine brácchii tui: Let it rain|||fear||||the magnitude|of your arm|your

Fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti. let them be|immobile|like|||may pass through|||||may pass through|||this||you have possessed

Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine: You will introduce|||you will plant|||of inheritance||very firm|habitation|||you have made||

Sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. Sanctuary||||have established|| Dóminus regnábit in ætérnum et ultra. |will reign||||beyond

Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris: for the entrance|||horseman|Pharaoh||chariots||his horsemen|||||he returned|||||

Fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio ejus. |||walked||dry ground|||