×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-10-05

07-10-05

Putin ad Dumam tendit

06.10.2007, klo 15.17

Vladimir Putin, praesidens Russiae, nuntiavit se inter candidatos factionis Russiae Unitae (Yedinaya Rossiya) ad parlamentum sive Dumam tendere.

Comitia parlamentaria Russiae mense Decembri fient.

Alter praesidentatus Putini iam ad finem vergit neque tertium praesidens creari ex lege potest.

At verisimile est eum, in Dumam creatum, ministrum primarium futurum esse.

Transitus borealis-occidentalis glacie solutus

06.10.2007, klo 15.16

Propter dissolutionem glaciei, quam mutatio climatis efficit, transitus maritimus ex Oceano Atlantico in Pacificum Oceanum per Canadam septentrionalem, antea impenetrabilis, factus est totus navigabilis.

Area, glacie arctica cooperta, est nunc minor quam umquam his triginta annis, quibus mensurationes per satellites factae sunt.

Transitus autem borealis-orientalis per regiones Russiae arcticas et Fretum Beringanum in Oceanum Pacificum est adhuc passim glacie obstructus, sed ille quoque opinione celerius dissolvi poterit.

Superficies glaciei arcticae est hodie circiter tres miliones chiliometrorum quadratorum, quod una milione minus est quam anno ante.

Ursi maritimi in angustiis

06.10.2007, klo 15.15

Dissolutione glaciei arcticae ursi maritimi, qui praedam super campos glaciales vagantes petunt, in angustias coacti sunt.

Aluntur imprimis phocis, quas in mari aperto capere non possunt.

Ex investigatione Americana omnes ursi arctici Alascae et Russiae ante annum bismillesimum quinquagesimum perituri sunt.

Iam nunc rariores facti omnino non plures quam sedecim milia numerantur.

Maior pars in Groenlandia et in Insulis Montium Acutorum (vulgo Spitzbergen) vivit. Ursus maritimus est optimus natator, sed calore caeli augescente distantia inter moles glaciales fluctuantes facta est tam longa, ut in medio itinere saepe perierint.

Haile Gebreselassie adhuc celerrimus

06.10.2007, klo 15.14

Agonistae Africani, imprimis Keniani et Aethiopes, his annis cursu longiore inter ceteros praestiterunt.

Notissimus est Haile Gebreselassie Aethiops, qui duodeviginti culmina mundana fecit, ex his tria hoc anno.

In cursu decem milium metrorum quater magister mundanus factus et bis palmam Olympicam consecutus est.

Vir ille triginta quattuor annorum adhuc est fortissimus, nam in cursu Marathonio Berolinensi nuperrime (30.9.

novum culmen mundanum obtinuit, cum illud iter (42.195m. ) duabus horis, quattuor minutis, viginti sex secundis (2.04.26) cucurrit, quod undetriginta secundis melius est quam pristinum culmen (2.04.55) a Paulo Tergat Keniano factum. Octobralia celebrantur

06.10.2007, klo 15.13

Mense Septembri in Octobrem vergente Monaci, in urbe Bavariae, Octobralia sive Cervisialia per duas septimanas celebrari solent.

In Octobralia quotannis non tantum ex Bavaria sed etiam ex aliis Germaniae regionibus et peregre complures hominum miliones ad cervisias Bavaricas degustandas congregantur.

Dies festi huius anni Nonis Octobribus (7.10.

claudentur.

07-10-05 07.10.05 07-10-05 07-10-05 10/07/05 07-10-05