×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-10-12

07-10-12

Sarcozy et Putin convenerunt

12.10.2007, klo 13.34

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, die Martis iter in Russiam faciendum suscepit et eodem die vesperi Moscuae cum collega suo Vladimir Putin cenavit.

Putin, ubi primum hospitem recepit, dixit Francogalliam in sodalibus Russiae maximi momenti numerari.

Sarcozy autem de invitatione gratias agens respondit patriam suam amicam Russorum manere velle.

"Speramus fore", inquit, "ut vestram indolem intellegamus.

Constat enim quendam poetam vestrum scripsisse Russiam ratione percipi non posse. Musharraf iterum praesidens

12.10.2007, klo 13.33

Pervez Musharraf, summus dux Pakistaniae, comitiis in parlamento habitis praesidens iterum creatus est.

Neque tamen prius eventus suffragii ratus erit, quam iudicium supremum Pakistaniae decreverit, utrum Musharraf candidatus legitimus fuerit necne.

Hic idem vir hodie etiam summum imperium exercitus tenet, sed promisit se, si praesidatum denuo accepisset, illud munus statim depositurum esse.

Tres Nobelistae medicinae

12.10.2007, klo 13.32

Praemium Nobelianum medicinae hoc anno tribus investigatoribus conceditur, qui in cellulis matricibus examinandis eminuerunt.

Qui sunt Martin Evans Britannus ac Mario Capecchi et Oliver Smithies, viri e Civitatibus Americae Unitis oriundi.

Consilium Nobelianum censuit illis doctoribus tribuendum esse, quod de embryonibus evolvendis et de causis senescendi magis quam ante sciremus.

Magnum praemium architecturae

12.10.2007, klo 13.32

Architectus Finnus, nomine Matti Sanaksenaho, praemium internationale architecturae a Fundatione Barbara Cappochi appellatum meruit.

Certamen Italianum, cuius victor honorario sexaginta milium euronum ornabitur, omnibus orbis terrarum architectis apertum erat.

Aedes sacra, quam Sanaksenaho mirum in modum et eurhythmiam optime respiciens delineavit, in urbe Turku erigitur et Cappella artis oecumenica Sancti Henrici appellatur.

De conventu codicologico

12.10.2007, klo 13.31

In urbe Helsinki idque in Bibliotheca nationali Finniae hac septimana conventus internationalis habetur, in quo de fragmentis membranarum mediaevalium manu scriptarum agitur.

Chartae pergamenae Latinae, quamvis earum magna copia in Finnia reperiatur, in studiis mediaevalibus adhuc non satis adhibitae sunt.

Seminarium instituendum curavit grex investigatorum Finnorum, cuius est perquirere, qualis fuerit cultura litteraria in Finnia aetate mediaevali.

Pitkämäki in Europa omnium optimus

12.10.2007, klo 13.30

Tero Pitkämäki, acontista Finnus, qui ludis Osakensibus certissimam victoriam ex competitoribus reportavit, optimus in Europa athleta iudicatus est.

Hic magnus honor, nemini Finnorum antea tributus, ei in suffragio a Societate athleticae campestris Europaea (EAA) facto obtigit.

In serie autem feminarum primas tulit Blanca Vlasic, iuvenis Croata in altis saltibus omnium praestantissima.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-10-12 07-10-12 07-10-12 07-10-12

Sarcozy et Putin convenerunt |||trafen sich

12.10.2007, klo 13.34 Klo

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, die Martis iter in Russiam faciendum suscepit et eodem die vesperi Moscuae cum collega suo Vladimir Putin cenavit. Nicolas|Sarkozy|Präsident|Frankreich|am|Dienstag|Reise||Russland|zu tun|unternahm|und|am selben||abends|in Moskau|mit|Kollege|seinem|Vladimir||aß

Putin, ubi primum hospitem recepit, dixit Francogalliam in sodalibus Russiae maximi momenti numerari. Putin|als|zuerst|Gast|empfing|sagte|Frankreich|unter|Freunden|Russland|||

Sarcozy autem de invitatione gratias agens respondit patriam suam amicam Russorum manere velle.

"Speramus fore", inquit, "ut vestram indolem intellegamus. |||||nature|

Constat enim quendam poetam vestrum scripsisse Russiam ratione percipi non posse. It is evident||||||||perception|| Musharraf iterum praesidens

12.10.2007, klo 13.33

Pervez Musharraf, summus dux Pakistaniae, comitiis in parlamento habitis praesidens iterum creatus est. |||||elections|||||||

Neque tamen prius eventus suffragii ratus erit, quam iudicium supremum Pakistaniae decreverit, utrum Musharraf candidatus legitimus fuerit necne. |||outcome||considered||||||||||||

Hic idem vir hodie etiam summum imperium exercitus tenet, sed promisit se, si praesidatum denuo accepisset, illud munus statim depositurum esse.

Tres Nobelistae medicinae

12.10.2007, klo 13.32

Praemium Nobelianum medicinae hoc anno tribus investigatoribus conceditur, qui in cellulis matricibus examinandis eminuerunt.

Qui sunt Martin Evans Britannus ac Mario Capecchi et Oliver Smithies, viri e Civitatibus Americae Unitis oriundi.

Consilium Nobelianum censuit illis doctoribus tribuendum esse, quod de embryonibus evolvendis et de causis senescendi magis quam ante sciremus.

Magnum praemium architecturae

12.10.2007, klo 13.32

Architectus Finnus, nomine Matti Sanaksenaho, praemium internationale architecturae a Fundatione Barbara Cappochi appellatum meruit.

Certamen Italianum, cuius victor honorario sexaginta milium euronum ornabitur, omnibus orbis terrarum architectis apertum erat.

Aedes sacra, quam Sanaksenaho mirum in modum et eurhythmiam optime respiciens delineavit, in urbe Turku erigitur et Cappella artis oecumenica Sancti Henrici appellatur. |||||||||||he delineated|||||||||||

De conventu codicologico

12.10.2007, klo 13.31

In urbe Helsinki idque in Bibliotheca nationali Finniae hac septimana conventus internationalis habetur, in quo de fragmentis membranarum mediaevalium manu scriptarum agitur.

Chartae pergamenae Latinae, quamvis earum magna copia in Finnia reperiatur, in studiis mediaevalibus adhuc non satis adhibitae sunt.

Seminarium instituendum curavit grex investigatorum Finnorum, cuius est perquirere, qualis fuerit cultura litteraria in Finnia aetate mediaevali.

Pitkämäki in Europa omnium optimus ||||best