×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.

image

Auli Gellii Noctes Atticae (D'Ooge), Gellius IX: Milo, Caesar contra Pompeium, et Trilinguis

Gellius IX: Milo, Caesar contra Pompeium, et Trilinguis

XV.16. De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis. Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e uita miserandum et mirandum. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae siluestribus, quercum uidit proxime uiam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc uolens, an ullae sibi reliquae uires adessent, inmissis in cauernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit diuellitque; quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante ui rediit in naturam manibusque eius retentis in- clusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit.

XV.18. Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris, quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis uaticinium eodem ipso die in Italia Pataui. Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per ciuile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Pataui in transpadana Italia memorari digna. Cornelius quidam sacerdos et loco nobilis et sacerdotii religionibus uenerandus et castitate uitae sanctus repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela uolantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, uulnera, proinde ut si ipse in proelio uersaretur, coram uidere sese uociferatus est ac postea subito exclamauit Caesarem uicisse. Ea Cornelii sacerdotis hariolatio leuis tum quidem uisa et uecors, magnae mox admirationi fuit, quoniam non modo pugnae dies, quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus, qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae uices et ipsa exercituum duorum conflictatio uaticinantis motu atque uerbis repraesentata est.

XVII.17. Mitridatem, Ponti regem, duarum et uiginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam. Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. Mitridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et uiginti gentium, quas sub dicione habuit, linguas percalluit earumque omnium gentium uiris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Gellius IX: Milo, Caesar contra Pompeium, et Trilinguis Gélio 9: Milo, César contra Pompeu e Trilíngua

XV.16. De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis. The new kind of Milo of Croton. Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e uita miserandum et mirandum. Milo of Croton, a famous athlete, who is a chronic crowned the first Olympiad 62, the end of this life miserable and surprising. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae siluestribus, quercum uidit proxime uiam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc uolens, an ullae sibi reliquae uires adessent, inmissis in cauernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit diuellitque; quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante ui rediit in naturam manibusque eius retentis in- clusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit. And in the middle of this part of the cleft asunder the diuellitque; the oaks, however, was divided into two a part, since the former will be a perfect place, which was amassed, the hand of the laxasset, by the cessation of violence, retaining the in- clusisque is tight, once again, and came back to the nature of the cohaesa tear it in pieces man with his hands extended to the wild beasts to be unfaithful.