×

Vi använder kakor för att göra LingQ bättre. Genom att besöka sajten, godkänner du vår cookie-policy.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 31-60, Psalmus 055

Psalmus 055

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. 5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro. 6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua : 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi : 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Psalmus 055 Psalm 055 Psalm 055 Salmo 055 Psaume 055 詩篇055 Psalm 055 Salmo 055

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. |||title inscription||"held him"||Philistines||Gath 2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. ||||"trampled on"|||||"attacking me"|"troubled me"| 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. "They trampled"||||||||waging war|| 4 Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. |"height" or "elevation"||||||| 5 In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro. 6 Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. "all day long"||||"were cursed"||||||| 7 Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. ||"will hide"||heel||"will watch" Sicut sustinuerunt animam meam, 8 pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. |"supported"||||for nothing||||||| 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua : 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. ||||||||||||||"in your promise"|||||| In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. |"whichever"||I will call||||||| 11 In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi : 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. ||||||||||||||||||||falling or slipping||"to please"|||||